Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 14, cap. 7

Nunc simili modo transmarina dicemus. in summa gloria post Homerica illa, de quibus supra diximus, fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium vocant. his addidit Lesbium Erasistrati maximi medici auctoritas, circiter CCCCL anno urbis Romæ. nunc gratia ante omnia est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt. Lesbium sponte naturæ suæ mare sapit. nec Tmoliti per se gratia ut vino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suavitatem accipiat simul et ætatem, quoniam vetustiora protinus videntur. ab his dignatio est Sicyonio , Cyprio, Telmesico, Tripolitico, Berytio , Tyrio, Sebennytico . in Ægypto hoc nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis, Thasia, æthalo, peuce. post hæc auctoritas Hippodamantio, Mystico, cantharitæ, protropo Cnidio, Catacecaumenitæ, Petritæ, Myconio. nam Mesogiten capitis dolores facere compertum est, nec Ephesium saluore esse, quoniam mari et defruto condiatur. Apamenum mulso præcipue convenire dicitur, sicut Prætutium in Italia. est enim et hæc proprietas generum; dulcia utique inter se non congruunt. exolevit et protagion, quod Italicis proximum fecerant Asclepiadis scholæ. Apollodorus medicus in volumine, quo suasit Ptolemæo regi quæ vina biberet, Italicis etiam tum ignotis laudavit in Ponto Nasperceniten, mox Oreticum , Oeneaten, Leucadium, Ambracioten et, quod cunctis prætulit, Peparet hium , sed minoris famæ esse dixit, quoniam ante sex annos non placeret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑