Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 7

Oliva Indiæ sterilis præterquam oleastri fructus . passim vero quæ piper gignunt iunipiris nostris similes , quamquam in fronte Caucasi solibus opposita gigni tantum eas aliqui tradidere. semina a iunipiro distant parvulis siliquis, quales in phasiolis videmus. hæ prius quam 5 dehiscant decerptæ tostæque sole faciunt quod vocatur piper longum, paulatim vero dehiscentes maturitate ostendunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore rugisque mutatur. verum et his sua iniuria est, atque cæli intemperie carbunculant fiuntque semina cassa et inania, quod vocant bregma, sic Indorum lingua significante mortuum . hoc ex omni genere asperrimum est levissimumque et pallidum, gratius nigrum, lenius utroque candidum. non est huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant zingiberi, alii vero zimpiberi, quamquam sapore simili. id 15 enim in Arabia atque Trogodytica in villis nascitur, parva herba, radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis in tanta amaritudine. pretium eius in libras $X$ VI. piper longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi. emitur in libras $X$ XV, album $X$ VII, nigrum $X$ III. usum eius adeo placuisse mirum est; in aliis quippe suavitas cepit, in aliis species invitavit: huic nec pomi nec bacæ commendatio est aliqua. sola placere amaritudine, et hanc in Indos peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appetenda aviditate esurire non fuit satis? utrumque silvestre gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel argentum. Piperis arborem iam et Italia habet, maiorem myrto nec absimilem. amaritudo grano eadem quæ piperi musteo credatur esse: deest tosta illa maturitas ideoque et rugarum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri bacis mire vim trahentibus; in pondere quidem multis modis. Est etiamnum in India piperis granis simile quod vocatur caryophyllon, grandius fragiliusque. tradunt in Indica loto id gigni. advehitur odoris gratia. fert et spina piperis similitudinem præcipua amaritudine, foliis parvis densisque cypri modo, ramis trium cubitorum, cortice pallido , radice lata lignosaque, buxei coloris. hac in aqua cum semine excocta in æreo -vase medicamentum fit, quod vocatur lycion. ea spina et in Pelio monte nascitur adulteratque medicamentum, item asphodeli radix aut fel bubulum aut apsinthium vel rhus vel amurca. aptissimum medicinæ quod est spumosum. Indi in utribus camelorum aut rhinocerotum id mittunt. spinam ipsam in Græcia quidam pyxacanthum Chironium vocant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑