Plinius Maior, Naturalis Historia
Prima fundamenta commosin vocant periti, secunda pissoceron, tertia propolin, inter coria cerasque, magni ad medicamina usus. commosis crusta est prima, saporis amari. pissoceros super eam venit, picantium modo, ceu dilutior cera. e vitium populorumque mitiore cummi propolis, crassioris iam materiæ additis floribus, nondum tamen cera, sed favorum stabilimentum, qua omnes frigoris aut iniuriæ aditus obstruuntur, odore et ipsa etiamnum gravi, ut qua plerique pro galbano utantur. Præter hæc convehitur erithace, quam aliqui sandaracam , alii cerinthum vocant. hic erit apium dum operantur cibus, qui sæpe invenitur in favorum inanitatibus sepositus, et ipse amari saporis. gignitur autem rore verno et arborum suco cummium modo, capitur in ficis minor, austri flatu nigrior, aquilonibus melior et rubens, plurimus in Græcis nucibus. Menecrates florem esse dicit, sed nemo præter eum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
