Plinius Maior, Naturalis Historia
Sanqualem avem atque inmusulum augures Romani magnæ quæstioni habent. inmusulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse et sanqualem ossifragum. Masurius sanqualem ossifragam esse dicit, inmusulum autem pullum aquilæ prius quam albicet cauda. quidam post Mucium augurem visos non esse Romæ confirmavere; ego, quod veri similius, in desidia rerum omnium arbitror non agnitos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
