Plinius Maior, Naturalis Historia
Ex sensibus ante cetera homini tactus, dein gustatus; reliquis superatur a multis. aquilæ clarius cernunt , vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpæ: obrutæ terra, tam denso atque surdo naturæ elemento, præterea voce omni in sublime tendente, sermonem exaudiunt et, si de iis loquare, intellegere etiam dicuntur et profugere. auditus cui hominum primo negatus est, huic et sermonis usus ablatus, nec sunt naturaliter surdi, ut non iidem sint et muti. in marinis ostreis auditum esse non est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solenes; ideo et silentium in more piscantibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
