Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 2, cap. 68

Iam primum in dimidio conputari videtur, tamquam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto circumdatus medio et omnes ceteras fundens recipiensque aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac tantæ magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio credetur habitare? inproba et infinita debet esse tam vastæ molis possessio. adde quod ex relicto plus abstulit cælum. nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas, infesto rigore et æterno gelu premitur omne, quicquid est subiectum duabus extremis utrimque circa vertices, hunc, qui trionum septem vocatur, eumque, qui adversus illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tantum albicans lux. verum media terrarum, qua solis orbita est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur. circa duæ tantum inter exustam et rigentes temperantur eæque ipsæ inter se non perviæ propter incendium siderum . ita terræ tres partes abstulit cælum; oceani rapina in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus passuum Arabicus sinus distet ab Ægyptio mari, Caspius vero CCCLXXV a Pontico, idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiam dispescit, ut quantum terrarum occupet? conputetur etiamnum mensura tot fluminum , tantarum paludium, addantur et lacus, stagna, iam elata in cælum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvæ vallesque præruptæ et solitudines ac mille causis deserta; detrahantur hæ tot portiones terræ, immo vero, ut plures tradidere, mundi puncto (neque enim aliud est terra in universo): hæc est materia gloria nostræ, hæc sedes. hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia mutuisque cædibus laxiorem facimus terram! et, ut publicos gentiumfurores transeam, hæc, in qua conterminos pellimus furtoque vicini cæspitem nostro solo adfodimus, ut, qui latissime rura metatus fuerit ultraque famam exegerit adcolas, quota terrarum parte gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiæ suæ propagaverit , quam tandem portionem eius defunctus obtineat?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑