Plinius Maior, Naturalis Historia
A Gadibus columnisque Herculis Hispaniæ et Galliarum circuitu totus hodie navigatur occidens. septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore nimio rigentia. propter quod minime verisimile est illic maria deficere, ubi umoris vis superet. iuxta vero ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida et Antiochida ab ipsis appellari voluere. et circa Caspium multa oceani litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut illinc septentrio eremigatus, ut iam coniecturæ locum sic quoque non relinquat ingens argumentum paludis Mæoticæ, sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere Gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu Mauretaniæ navigatur hodie. maiorem quidem eius partem et orientis victoriæ Magni Alexandri lustravere usque in Arabicum sinum, in quo res gerente C. Cæsare Augusti filio signa navium ex Hispaniensibus naufragiis feruntur agnita. et Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiæ navigationem eam prodidit scripto, sicut ad extera Europæ noscenda missus eodem tempore Himilco. præterea Nepos Cornelius auctor est Eudoxum quendam sua ætate, cum Lathyrum regem fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum, multoque ante eum Cælius Antipater vidisse se qui navigasset ex Hispania in Æthiopiam commercii gratia. idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Metello Celeri, Afrani in consulatu collegæ, sed tum Galliæ proconsuli, Indos a rege Sueborum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes tempestatibus essent in Germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc illo pervio tractu. quæ contemplatio apta detegendæ mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quicquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
