Plinius Maior, Naturalis Historia
Ingens hic pugna litterarum contraque vulgi, circumfundi terræ undique homines conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem, simili modo et quacumque parte media calcari, illo quærente , cur non decidant contra siti, tamquam non ratio præsto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia quamvis indocili probabilis turbæ, inæquali globo, ut si sit figura pineæ nucis, nihilo minus terram undique incoli. sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, mundo præsertim inclusi, dubia sit, aut possit cadere, natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu, sic terræ, arcentibus cunctis, nisi in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque. cui sententiæ adest Dicæarchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelium MCCL passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universæ rotunditatis colligens. mihi incerta hæc videtur coniectatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium passuum adsurgere. sed vulgo maxime hæc pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius. namque et dependentes ubique guttæ parvis globantur orbibus et pulveri inlatæ frondiumque lanugini inpositæ absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quæ propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos sæpe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur. eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur , e navium malis conspicua, ac procul recedente navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur et postremo occultetur. denique oceanus, quemfatemur ultimum, quanam alia figura cohæreret atque non decideret nullo ultra margine includente? id ipsum ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores Græci subtilitate geometrica docent. namque cum e sublimi in inferiora aquæ ferantur et sit hæc natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sil, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terræ, omnesque linias, quæ emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quæ ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur. Quod ita formasse artifex natura credi debet, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec rursus stare aqua nisi sustinente terra, mutuo inplexu iungerentur, hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra, venis ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo spiritu acta et terræ pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quæque et altissima exsiliat. qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
