Plinius Maior, Naturalis Historia
ex omnibus, quæ perfectos fetus, sues tantum et numerosos edunt, nam plures contra naturam solidipedum aut bisulcorum. Super cuncta est murium fetus, haut sine cunctatione dicendus, quamquam sub auctore Aristotele et Alexandri Magni militibus. generatio eorum lambendo constare, non coitu, dicitur. ex una genitos CXX tradiderunt , apud Persas vero prægnantes in ventre parentis repertas . et salis gustatu fieri prægnantes opinantur. itaque desinit mirum esse unde vis tanta messes populetur murium agrestium, in quibus illud quoque adhuc latet, quonam modo illa multitudo repente occidat. nam nec exanimes reperiuntur neque extat qui murem hieme in agro effoderit. plurimi ita ad Troada proveniunt et iam inde fugaverunt incolas . proventus eorum siccitatibus. tradunt etiam obituris vermiculum in capite gigni. Ægypti muribus durus pilus sicut irenaceis . iidem bipedes ambulant ceu Alpini quoque. — Cum, diversi generis coiere animalia , ita demum generant, si tempus nascendi par habent.— Quadripedum ova gignentium lacertas ore parere, ut creditur vulgo, Aristoteles negat. neque incubant eædem, oblitæ quo sint in loco enixæ, quoniam huic animal nulla memoria; itaque per se catuli erumpunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
