Plinius Maior, Naturalis Historia
Sequitur terra, cui uni rerum naturæ partium eximia propter merita cognomen indidimus maternæ venerationis. sic hominum illa, ut cælum dei, quæ nos nascentes excipit, natos alit semelque editos et sustinet semper, novissime conplexa gremio iam a reliqua natura abdicates, tum maxime ut mater operiens, nullo magis sacra merito quam quo nos quoque sacros facit, etiam monimenta ac titulos gerens nomenque prorogans nostrum et memoriam extendens contra brevitatem ævi, cuius numen ultimum iam nullis precamur irati grave, tamquam nesciamus hanc esse solan quæ numquam irascatur homini. aquæ subeunt in imbres, rigescunt in grandines, lumescunt in fluctus, præcipitantur in torrentes, ær densatur nubibus, furit procellis: at hæc benigna, mitis, indulgens ususque mortalium semper ancilla, quæ coacta generat, quæ sponte fundit, quos odores saporesque, quos sucos, quos tactus, quos colores! quam bona fide creditum fænus reddit! quæ nostra causa alit! pestifera enim animantia, vitali spiritu habente culpam: illi necesse est semina excipere et genita sustinere; sed in malis generantium noxa est. illa serpentem homine percusso amplius non recipit poenasque etiam inertium nomine exigit. illa medicas fundit herbas et semper homini parturit. quin et venena nostri miseritam instituisse credi potest, ne in tædio vitæ fames, mors terræ meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe, ne lacerum corpus abrupta dispergerent, ne laquei torqueret poena præpostera incluso spiritu, cui quæreretur exitus, ne in profundo quæsita morte sepultura pabulo fieret, ne ferri cruciatus scinderet corpus. ita est, miserita genuit id, cuius facillimo haustu inlibato corpore et cum toto sanguine exstingueremur, nullo labore, sitientibus similes, qualiter defunctos non volucres, non feræ attingerent terræque servaretur qui sibi ipsi periisset. verum fateamur: terra nobis malorum remedium genuit, nos illud vitæ facimus venenum. non enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur? nec tamen quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset. adversus unam quippe naturæ partem ingrati sumus. quas non ad delicias quasque non ad contumelias servit homini? in maria iacitur aut, ut freta admittamus, eroditur . aquis, ferro, igni, ligno, lapide, fruge omnibus cruciatur horis multoque plus, ut deliciis quam ut alimentis famuletur nostris. et tamen quæ summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri argentique venas et æris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quærimus lapides scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiæ atque luxuriæ cuniculi refodissent . et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua! feræ enim, credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas manus. non inter serpentes fodimus et venas auri tractamus cum veneni radicibus? placatiore tamen dea ob hæc, quod omnes hi opulentiæ exitus ad scelera cædesque et bella tendunt, quodque sanguine nostro rigamus insepultisque ossibus tegimus, quibus tamen velut exprobrato furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
