Plinius Maior, Naturalis Historia
Bipedum solus homo animal gignit. homini tantum primi coitus pænitentia , augurium scilicet vitæ a pænitenda origine. ceteris animalibus stati per tempora anni concubitus, homini, ut dictum est, omnibus horis dierum noctiumque; ceteris satias in coitu, homini prope nulla. Messalina Claudi Cæsaris coniunx, regalem hanc existimans palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis ancillam mercenariæ stipis eamque nocte ac die superavit quinto atque vicensimo concubitu. in hominum genere maribus deverticula veneris, excogitata omnia scelere naturæ , feminis vero abortus. quantum in hac parte multo nocentiores quam feræ sumus! viros avidiores veneris hieme, feminas æstate Hesiodus prodidit. Coitus aversis elephantis, camelis, tigribus, lyncibus, rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus aversa genitalia . cameli etiam solitudines aut secreta certe petunt, neque intervenire datur sine pernicie; coitus toto die , et his tantum ex omnibus. quibus solida ungula in quadripedum genere, mares olfactus accendit . avertuntur et canes, phocæ, lupi, in medioque coitu invitique etiam cohærent. supra dictorum dasypodum plerumque feminæ priores superveniunt , in reliquis mares. ursi autem, ut dictum est, humanitus strati , irenacei stantes ambo inter se conplexi, feles mare stante, femina subiacente, vulpes in latera proiectæ maremque femina amplexa . taurorum cervorumque feminæ vim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in conceptu . cervi vicissim ad alias transeunt et ad priores redeunt. lacertæ ut ea, quæ sine pedibus sunt, circumflexu venerem novere. Omnia animalia quo maiora corpore , hoc minus fecunda . singulos gignunt elephanti, cameli, equi; acanthis duodenos, avis minima. ocissime pariunt quæ plurimos gignunt. quo maius est animal, tanto diutius formatur in utero. diutius gestantur quibus longiora sunt vitæ spatia, neque crescentium tempestiva ad generandum ætas. quæ solidas habent ungulas, singulos; quæ bisulcas, et geminos pariunt; quorum in digitos pedum fissura divisa est, et numerosiora in fetu. sed superiora omnia perfectos edunt partus, hæc in- choatos , in quo sunt genere leænæ, ursæ; et vulpes informe etiam magis quam supra dicta parit , rarumque est videre parientem . postea lambendo calefaciunt fetus omnia ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. cæcos autem gignunt canes, lupi, pantheræ, thoes. Canum plura genera. Laconicæ octavo mense utrimque generant; ferunt LX diebus et plurimum III. ceteræ canes et semenstres coitum patiuntur. inplentur omnes uno coitu. quæ ante iustum tempus concepere, diutius cæcos habent catulos , et omnes totidem diebus. existimantur in urina attollere crus fere semenstres; id est signum consummati virium roboris. feminæ hoc idem sidentes . partus duodeni quibus numerosissimi, cetero quini, seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut omnes mares aut omnes feminas gigni. primos quosque mares pariunt, in ceteris alternant. ineuntur a partu sexto mense. octonos Laconicæ pariunt. propria in eo genere maribus labore salacitas . vivunt Laconici annis denis, feminæ duodenis , cetera genera XV annis , aliquando et XX , nec tota sua ætate generant, fere a duodecimo desinentes. Felium et ichneumonum reliqua ut canum. vivunt annis senis . dasypodes omni mense pariunt et superfetant, sicut lepores. a partu statim inplentur; concipiunt quamvis ubera siccante fetu. pariunt vero cæcos. elephanti, ut diximus, pariunt singulos magnitudine vituli trimenstris. cameli XII mensibus ferunt; a trimatu pariunt vere iterumque post annum inplentur a partu. equas autem post ter- 180 tium demum aut post unum ab enixu utiliter admitti putant coguntque invitas. asinas et septimo die concipere facillime creditur. equarum iubas tondere præcipiunt, ut asinorum coitum patiantur humilitate; comantes enim gloria superbire . a coitu solæ animalium currunt exadversus aquilonem austrumve , prout marem aut feminam concepere. colorem ilico mutant, rubriore pilo vel quicumque sit pleniore: hoc argumento desinunt admittere, etiam volentes . nec inpedit partus quasdam ab opere falluntque gravidæ. vicisse Olympia prægnantem Echecratidis Thessali invenimus. equos et canes et sues initum matutinum adpetere, feminas autem post meridiem blandiri diligentiores tradunt. equas domitas LX diebus equire ante quam gregales, sues tantum coitu spumam ore fundere, verrem subantis audita voce, ni admittatur , cibum non capere usque in maciem, feminas autem in tantum efferari , ut hominem lancinent, candida maxime veste indutum. rabies ea aceto mitigatur naturæ adsperso. aviditas coitus putatur et cibis fieri, sicut viro eruca, pecori cæpa. quæ ex feris mitigentur, non concipere, ut anseres, apros vero tarde et cervos nec nisi ab infantia educatos mirum est. quadripedum prægnantes venerem arcent præter equam et suem; sed superfetant dasypus et lepus tantum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
