Plinius Maior, Naturalis Historia
Sunt et inimicitiarum atque concordiæ miracula . mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se prærodentes. polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger; rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est prærodere caudam mugili lupum eosdemque statis mensibus concordes esse; omnes autem vivere, quibus caudæ sic amputentur . at e contrario amicitiæ exempla sunt, præter illa quorum diximus societatem , ballæna et musculus, quando prægravi superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia magnitudinem vada prænatans demonstrat oculorumque vice fungitur. Hinc volucrum naturæ dicentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
