Plinius Maior, Naturalis Historia
Præter hæc claros sapientia auctores video mirari stellam in mari. ea figura est, parva admodum caro intus, extra duriore callo. huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. quibus sit hoc cognitum experimentis haut facile dixerim, multoque memorabilius duxerim id cuius experiendi cotidie occasio est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
