Plinius Maior, Naturalis Historia
Ardiolarum tria genera: leucon , asterias , pelion. hi in coitu anguntur; mares quidem cum vociferatu sanguinem etiam ex oculis profundunt. nec minus ægre pariunt gravidæ. aquila tricenis diebus incubat et fere maiores alites, minores vicenis, ut miluus et accipiter. miluus fere parit numquam plus ternos, is qui ægolios vocatur et quaternos , corvus aliquando et quinos. incubant totidem diebus. cornicem incubantem mas pascit. pica novenos , melancoryphus supra XX parit, semper numero inpari, nec alia iis plures : tanto fecunditas maior parvis. hirundini cæci primo pulli sunt et fere omnibus quibus numerosior fetus . Inrita ova, quæ hypenemia diximus, aut mutua feminæ inter se libidinis imaginatione concipiunt aut pulvere, nec columbæ tantum, sed et gallinæ, perdices, pavones , anseres, chenalopeces. sunt autem sterilia et minora ac minus iucundi saporis et magis umida. quidam et vento putant ea generari, qua de causa etiam zephyria appellant . urina autem vere tantum fiunt incubatione derelicta, quæ alii cynosura dixere. ova aceto macerata in tantum emolliuntur , ut per anulos transeant. servari ea in lomento aut hieme in paleis, æstate in furfuribus utilissimum. sale exinaniri creduntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
