Plinius Maior, Naturalis Historia
A conceptu decimo die dolores capitis, oculorum vertigines tenebræque, fastidium in cibis, redundatio stomachi indices sunt hominis inchoati. melior color marem ferenti et facilior partus, motus in utero quadragensimo die. contraria omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et inguinis levis tumor, primus autem XC die motus. sed plurimum languoris in utroque sexu capillum germinante partu et in plenilunio, quod tempus editos quoque infantes præcipue infestat. adeoque incessus atque omne quicquid dici potest in gravida refert, ut salsioribus cibis usæ carentem unguiculis partum edant et, si respiravere, difficilius enitantur . oscitatio quidem in enixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
