Plinius Maior, Naturalis Historia
Minimum iidemque plurimum ab iis differunt opali, smaragdis tantum cedentes. India sola et horum mater est. qui ut pretiosissimarum gloria compositi gemmarum maxime inenarrabilem difficultatem adferunt. est in his carbmnculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare, cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. alii summam fulgoris Armenio colori pigmentorum æquari credunt, alii sulpuris ardentis flammæ aut ignis oleo accensi. magnitude abellanam nucem æquat, insignis etiam apud nos historia, siquidem exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab Antonio proscriptus est Nonius senator, filius Strumæ Noni eius, quem Catullus poeta in sella curuli visum indigne tulit, avusque Servili Noniani, quem consulem vidimus. ille proscriptus fugiens hunc e fortunis omnibus anulum abstulit secum. certum est sestertio vicies tum æstimatum, sed mira Antoni feritas atque luxuria propter gemmam proscribentis, nec minus Noni contumacia proscriptionem suam amantis, cum etiam feræ abrosa parte corporis, propter quam periclitari se sciant, et relicta redimere se credantur. Vitia opalis sunt, si color in florem herbæ, quæ vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut grandinem , si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine vitro adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subinde variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, fulgorque lucis in digitos funditur. hanc gemmam propter eximiam gratiam plerique appellavere pæderota. qui privatum genus eius faciunt, sangenon ab Indis vocari tradunt . nasci dicitur in Ægypto et in Arabia, et vilissima in Ponto, item in Galatia ac Thaso et Cypro. qui præcellit ex his, opali quidem gratiam habet, sed mollius nitet, raro non scaber. summa illi coloris ex aëre et purpura constat, viriditas smaragdi deest. melior ille, cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui diluitur aquæ. Hactenus de principatu convenit mulierum maxime senatusconsulto. minus certa sunt de quibus et viri iudicant; singulorum enim libido pretia singulis facit præcipueque æmulatio, velut cum Claudius Cæsar smaragdos induebat vel sardonyches. primus autem Romanorum sardonyche usus est Africanus prior, ut tradit Demostratus, et inde Romanis gemmæ huius auctoritas. quam ob rem et proximum ei dabimus locum. Sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet, intellegebantur candore in sarda, hoc est veluti care ungui hominis inposita, et utroque tralucido. talesque esse Indicas tradunt Ismenias, Demostratus, Zenothemis, Sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quæ non traluceant , cæcas appellantes. quæ nunc abstulere nomen, nullo sardarum vestigio Indicarum, Arabicæ sunt, coeperuntque pluribus hæ gemmæ coloribus intellegi, radice nigra aut cæruleum imitante et ungue minium, redimitum candido pingui, nec sine quadam spe purpuræ candore in minium transeunte. has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit, tantæ alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent—etenim constat ibi torrentibus detegi —, placuisse in nostro orbe initio, quoniam solæ prope gemmarum scalptæ ceram non auferrent. persuasimus deinde Indis, ut ipsi quoque iis gauderent. utitur perforatis vulgus in collo; et hoc nunc est Indicarum argumentum. Arabicæ excellunt candore, circulo prælucido atque non gracili neque in recessu gemmæ aut in deiectu renidente, sed in ipsis umbonibus nitente, præterea substrato nigerrimi coloris. hoc in Indicis cæruleum aut corneum invenitur. item circuli albi quædam in iis cælestis arcus anhelatio est, superficies vero locustarum maris, crustis rubentibus. nam melleæ aut fæculentæ —hoc enim nomen est vitio—inprobantur, aut si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihil in sua sede interpellari alieno placet. sunt et Armeniæ, cetera probandæ, sed pallida zona. Exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem. hoc aliubi lapidis, hic gemmæ vocabulum est. Sudines dicit in gemma esse candorem unguis humani similitudine, item chrysolithi colorem et sardæ et iaspidis, Zenothemis Indicam onychem plures habere varietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam et obliquis venis. Sotacus et Arabicam tradit onychem distare, quod Indica igniculos habeat albis cingentibus zonis singulis pluribusve aliter quam in sardonyche Indica; illic enim momentum esse, hic circulum; Arabicas onychas nigras inveniri candidis zonis; Satyrus carnosas esse Indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et amethysti, totumque id genus abdicat; veram autem onychem plurimas variasque cum lacteis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili et in unum redeunte concentum suavitate grata. Nec sarda differenda est, huic gemmæ dividua ex eodem et ipsa nomine, obiterque omnium ardentium gemmarum indicanda natura.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
