Plinius Maior, Naturalis Historia
Hæc sint dicta de marmoris scalptoribus summaque claritate artificum, quo in tractatu subit mentem non fuisse tum auctoritatem maculoso marmori. fecere et e Thasio, Cycladum insularum æquo, et e Lesbio; lividius hoc paulo. versicolores quidem maculas et in totum marmorum apparatum etiam Menander, diligentissimus luxuriæ interpres, primus et raro attigit. columnis demum utebantur in templis, nec lautitiæ causa—nondum enim ista intellegebantur—, sed quia firmiores aliter statui non poterant. sic est inchoatum Athenis templum Iovis Olympii, ex quo Sulla Capitolinis ædibus advexerat columnas. fuit tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et apud Homerum; dicit enim marmoreo saxo percussum, sed hactenus, regias quoque domus, cum lautissime, præter æs, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans. primum, ut arbitror, versicolores istas maculas Chiorum lapicidinæ ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in id M. Ciceronis sale—omnibus enim ostentabant ut magnificum—: multo, inquit, magis mirarer, si Tiburtino lapide fecissetis. et, Hercules, non fuisset picturis honos ullus, non modo tantus, aliqua marmorum auctoritate. Secandi in crustas nescio an Cariæ fuerit inventum . antiquissima, quod equidem inveniam, Halicarnasi domus Mausoli Proconnesio marmore exculta est latericiis parietibus. is obiit olympiadis CVII anno secundo , urbis Romæ CDIII. Primum Romæ parietes crusta marmoris operuisse totos domus suæ in Cælio monte Cornelius Nepos tradit Mamurram, Formiis natum equitem Romanum, præfectum fabrum C. Cæsaris in Gallia, ne quid indignitati desit, tali auctore inventa re. hic namque est Mamurra Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere quidquid habuisset Comata Gallia. namque adicit idem Nepos primum totis ædibus nullam nisi e marmore columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut Luniensi. M. Lepidus Q. Catuli in consulatu conlega primus omnium limina ex Numidico marmore in domo posuit magna reprensione. is fuit consul anno urbis DCLXXVI. hoc primum invecti Numidici marmoris vestigium invenio, non in columnis tamen crustisve, ut supra Carystii, sed in massa ac vilissimo liminum usu. post hunc Lepidum quadriennio L. Lucullus consul fuit, qui nomen, ut ex re apparet, Luculleo marmori dedit, admodum delectatus illo, primusque Romam invexit, atrum alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur. nascitur autem in Melo insula, solumque pæne hoc marmor ab amatore nomen accepit. inter hos primum, ut arbitror, marmoreos parietes habuit scæna M. Scauri, non facile dixerim secto an solidis glæbis polito, sicuti est hodie Iovis Tonantis ædis in Capitolio. nondum enim secti marmoris vestigia invenio in Italia. Sed quisquis primus invenit secare luxuriaque dividere, inportuni ingenii fuit. harena hoc fit et ferro videtur fieri, serra in prætenui linea premente harenas versandoque tractu ipso secante. Æthiopica hæc maxime probatur, nam id quoque accessit, ut ab Æthiopia usque peteretur quod secaret marmora, immo vero etiam in Indos, quo margaritas quoque peti severis moribus indignum erat. hæc proxime laudatur; mollior tamen quæ Æthiopica, illa nulla scabritie secat, Indica non æque levat, sed combusta ea polientes marmora fricare iubentur . simile et Naxiæ vitium est et Coptitidi, quæ vocatur Ægyptia. hæc fuere antiqua genera marmoribus secandis . postea reperta est non minus probanda ex quodam Hadriatici maris vado, æstu nudante, observatione non facili. iam quidem quacumque harena secare e fluviis omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium admodum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus scabritia polituræ relinquit; ita sectæ attenuantur crustæ. rursus Thebaica polituris accommodatur et quæ fit e poro lapide aut e pumice.—
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
