Plinius Maior, Naturalis Historia
Sunt autem colores austeri aut floridi. utrumque natura aut mixtura evenit. floridi sunt—quos dominus pingenti præstat—minium, Armenium, cinnabaris, 20 chrysocolla, Indicum, purpurissum; ceteri austeri. ex omnibus alii nascuntur, alii fiunt. nascuntur Sinopis, rubrica, Parætonium, Melinum, Eretria, auripigmentum; lceteri finguntur, primumque quos in metallis diximus, præterea e vilioribus ochra, cerussa usta, sandaraca, sandyx, Syricum, atramentum. Sinopis inventa primum in Ponto est; inde nomen a Sinope urbe. nascitur et in Ægypto, Baliaribus, Africa, sed optima in Lemno etin Cappadocia, effossa e speluncis. pars, quæ saxis adhæsit, excellit. glæbis suns colos, extra maculosus. hac usi suntveteres ad splendorem. species Sinopidis tres: rubra et minus rubens atque inter haso media. pretium optimæ $X$ II, usus ad penicillum aut si lignum colorare libeat; eius, quæ ex Africa venit, octoni asses—cicerculum appellant—; magis ceteris rubet, utilior abacis. idem pretium et eius, quæ pressior vocatur , et est maxime fusca. usus ad bases abacorum, in medicina vero blandus .... emplastrisque et malagmatis, sive sicca compositione sive liquida facilis, contra ulcera in umore sita, velut oris, sedis. alvum sistit infusa, feminarum profluvia pota denarii pondere. eadem adusta siccat scabritias oculorum, e vino maxime. Rubricæ genus in ea voluere intellegi quidam secundæ auctoritatis, palmam enim Lemniæ dabant. minio proxima hæc est, multum antiquis celebrata cum insula, in qua nascitur. nec nisi signata venumdabatur, unde et sphragidem appellavere. hac minium sublinunt adulterantque . in medicina præclara res habetur. epiphoras enim oculorum mitigat ac dolores circumlita et ægilopia manare prohibet, sanguinem reicientibus ex aceto datur bibenda. bibitur et contra lienum reniumque vitia et purgationes feminarum, item et contra venena et serpentium ictus terrestrium marinorumque, omnibus ideo antidotis familiaris .— E reliquis rubricæ generibus fabris utilissima Ægyptia et Africana, quoniam maxime sorbentur tectoriis. *rubrica* autem nascitur et in ferrariis metallis. ea et fit ochra exusta * in ollis novis luto circumlitis . quo magis arsit in caminis, hoc melior. omnis autem rubrica siccat ideoque ex emplastris conveniet igni etiam sacro. Sinopidis Ponticæ selibræ silis lucidi libris X et Melini Græcensis II mixtis tritisque una per dies duo- denos leucophorum fit. hoc est glutinum auri, cum inducitur ligno. Parætonium loci nomen habet ex Ægypto. spumam maris esse dicunt solidatam cum limo, et ideo conchæ minutæ inveniuntur in eo. fit et in Creta insula atque Cyrenis. adulteratur Romæ creta Cimolia decocta conspissataque. pretium optimo in pondo VI $X$ L. e candidis coloribus pinguissimum et tectorii tenacissimum propter levorem. Melinum candidum et ipsum est, optimum in Melo insula. in Samo quod nascitur, eo non utuntur pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effodiunt ibi inter saxa venam scrutantes. in medicina eundem usum habet quem Eretria creta; præterea linguam tactu siccat, pilos detrahit smectica vi. pretium in libras sestertii singuli. Tertius e candidis colos est cerussa, cuius rationem in plumbi metallis diximus. fuit et terra per se in Theodoti fundo inventa Zmyrnæ, qua veteres ad navium picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit, ut diximus. usta casu reperta est in incendio Piræei cerussa in urceis cremata. hac primum usus est Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quæ et purpurea appellatur. pretium eius in libras $X$ VI. fit et Romæ cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine usta non fiunt umbræ. Eretria terræ suæ habet nomen. hac Nicomachus et Parrhasius usi. refrigerat, emollit, explet volnera ; si coquatur, ad siccanda præcipitur, utilis et capitis doloribus et ad deprehendenda pura; subesse enim ea -o intellegunt, si ex aqua inlita continuo arescat. Sandaracam et ochram luba tradidit in insula Rubri maris Topazo nasci, sed inde non pervehuntur ad nos. sandaraca quomodo fieret diximus. fit et adulte- rina ex cerussa in fornace cocta. color esse debet flammeus . pretium in libras asses quini. hæc si torreatur æqua parte rubrica admixta, sandycem facit, quamquam animadverto Vergilium existimasse herbam id esse illo versu: Sponte sua sandyx pascentis vestiat agnos. pretium in libras dimidium eius quod sandaracæ. nec sunt alii colores maioris ponderis. Inter facticios est et Syricum, quo minium subllini diximus. fit autem Sinopide et sandyce mixtis. Atramentum quoque inter facticios erit, quamquam est et terræ, geminæ originis. aut enim salsuginis modo emanat, aut terra ipsa sulpurei coloris ad hoc probatur . inventi sunt pictores, qui carbones infestatis sepulchris effoderent. inportuna hæc omnia ac novicia. fit enim e fuligine pluribus modis, resina vel pice exustis, propter quod etiam officinas ædificavere fumum eum non emittentes. laudatissimum eodem modo fit e tædis. adulteratur fornacium balinearumque fuligine quo ad volumina scribenda utuntur. sunt qui et vini fæcem siccatam excoquant adfirmentque, si ex bono vino fæx ea fuerit, Indici speciem id atramentum præbere. Polygnotus et Micon, celeberrimi pictores, Athenis e vinaceis fecere, tryginon appellantes. Apelles commentus est ex ebore combusto facere, quod elephantinum vocatur. adportatur et Indicum ex India inexploratæ adhuc inventionis mihi. fit etiam aput infectores ex flore nigro, qui adhærescit æreis cortinis. fit et ligno e tædis combusto tritisque in mortario carbonibus. mira in hoc sæpiarum natura, sed ex iis non fit. omne autem atramentum sole perficitur , librarium cumme, tectorium glutino admixto. quod aceto liquefactum est, ægre eluitur. E reliquis coloribus, quos a dominis dari diximus propter magnitudinem pretii, ante omnes est purpurissum. creta argentaria cum purpuris pariter tinguitur bibitque eum colorem celerius lanis. præcipuum est primum, fervente aheno rudibus medicamentis inebriatum, proximum egesto eo addita creta in ius idem et, quotiens id factum est, elevatur bonitas pro numero dilutiore sanie. quare Puteolanum potius laudetur quam Tyrium aut Gætulicum vel Laconicum, unde pretiosissimæ purpuræ; causa est quod hysgino maxime inficitur rubiaque, quæ cogitur sorbere. vilissimum a Canusio. pretium a singulis denariis in libras ad XXX. pingentes sandyce sublita, mox ex ovo inducentes purpurissum, fulgorem minii faciunt. si purpuræ facere malunt, cæruleum sublinunt, mox purpurissum ex ovo inducunt. Ab hoc maxima auctoritas Indico. ex India venit harundinum spumæ adhærescente limo. cum cernatur, nigrum, at in diluendo mixturam purpuræ cæruleique mirabilem reddit. alterum genus eius est in purpurariis officinis innatans cortinis, et est purpuræ spuma. qui adulterant, vero Indico tingunt stercora columbina aut cretam Selinusiam vel anulariam vitro inficiunt. probatur carbone; reddit enim quod sincerum est flammam excellentis purpuræ et, dum fumat, odorem maris. ob id quidam e scopulis id colligi putant. pretium Indico $X$ XX in libras. in medicina Indicum rigores et impetus sedat siccatque ulcera. Armenia mittit quod eius nomine appellatur. lapis est, hic quoque chrysocollæ modo infectus, optimumque est quod maxime vicinum et communicato colore cum cæruleo. solebant libræ eius trecenis nummis taxari. inventa per Hispanias harena est similem curam recipiens; itaque ad denarios senos vilitas rediit. distat a cæruleo candore modico, qui teneriorem hunc efficit colorem. usus in medicina ad pilos tantum alendos habet maximeque in palpebris. Sunt etiamnum novicii duo colores e vilissimis: viride est quod Appianum vocatur et chrysocollam mentitur , ceu parum multa dicta sint mendacia eius; fit e creta viridi, æstimatum sestertiis in libras. anulare quod vocant, candidum est, quo muliebres picturæ inluminantur; fit et ipsum e creta admixtis vitreis gemmis e volgi anulis, inde et anulare dictum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
