Plinius Maior, Naturalis Historia
ex iis Romuli et Tatii sine tunica, sicut et Camilli in rostris. et ante ædem Castorum fuit Q. Marci Tremuli equestris togata qui Samnites bis devicerat captaque Anagnia populum stipendio liberaverat. inter antiquissimas sunt et Tulli Cloeli, L. Rosci, Sp. Nauti, C. Fulcini in rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum. hoc a re p. tribui solebat iniuria cæsis, sicut aliis et P. Iunio, Ti. Coruncanio, qui ab Teuta Illyriorum regina interfecti erant. non oimittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; hæc videlicet mensura honorata tune erat. non præteribo et Cn. Octavium ob unum SC. verbum. hic regem Antiochum daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte, circumscripsit priusque, quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit quam oculatissimo loco, eaque est in rostris. invenitur statua decreta et Taraciæ Gaiæ sive Fufetiæ virgini Vestali, ut poneretur ubi vellet, quod adiectum non minus honoris habet quam feminæ esse decretam. meritum eius ipsis ponam annalium verbis: quod campum Tiberinum gratificata esset ea populo.— Invenio et Pythagoræ et Alcibiadi in cornibus comitii positas, cum bell Samniti Apollo Pythius iussisset fortissimo Graiæ gentis et alteri sapientissimo simulacra celebri loco dicari. eæ stetere, donec Sulla dictator ibi curiam faceret. mirumque est, illos patres Socrati cunctis ab eodem deo sapientia prælato Pythagoran prætulisse aut tot aliis virtute Alcibiaden et quemquam utroque Themistocli. Columnarum ratio erat attolli super ceteros mortales, quod et arcus significant novicio invento. primus tamen honos coepit a Græcis, nullique arbitror plures statuas dicatas quam Phalereo Demetrio Athenis, siquidem CCCLX statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente, quas mox laceravere. statuerunt et Romæ in omnibus vicis tribus Mario Gratidiano, ut diximus, easdemque subvertere Sullæ introitu. Pedestres sine dubio Romæ fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliæ statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum Lucretiæ ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim—Atto enim ac Sibyllæ Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est—, nisi Cloeliæ quoque Piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a Porsina in honorem eius. e diverse Annius Fetialis equestrem, quæ fuerit contra Iovis Statoris ædem in vestibule Superbi domus, Valeriæ fuisse, Publicolæ consulis filiæ, eamque solam refugisse Tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui Porsinæ mittebantur, interemptis Tarquinii insidiis. L. Piso prodidit M. Æmilio C. Popilio iterum cos. a censoribus P. Cornelio Scipione M. Popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserant, sublatas omnes præter eas, quæ populi aut senatus sententia statutæ essent, eam vero, quam apud ædem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambitionem providebant illi viri. exstant Catonis in censura vociferationes mulieribus statuas Romanis in provinciis poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus Romæ quoque ponerentur, sicuti Corneliæ Gracchorum matri, quæ fuit Africani prioris filia. sedens huic posita soleisque sine ammento insignis in Metelli publica porticu, quæ statua nunc est in Octaviæ operibus.— Publice autem ab exteris posita est Romæ C. Ælio tr. Pl. lege perlata in Sthennium Stallium Lucanum, qui Thurinos bis infestaverat. ob id Ælium Thurini statua et corona aurea donarunt. iidem postea Fabricium donavere statua liberati obsidione, passimque gentes in clientelas ita receptæ , et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis etiam statuæ tribus locis visantur in ea urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
