Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 33, cap. 6

Ab his argenti metalla dicantur, quæ sequens insania est. non nisi in puteis reperitur nullaque spe sui nascitur, nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. terra est alias rubra, alias cineracea. excoqui non potest, nisi cum plumbo nigro aut cum vena plumbi—galenam vocant—, quæ iuxta argenti venas plerumque reperitur. et codem opere ignium discedit pars in plumbum, argentum autem innatat superne, ut oleum aquis. reperitur in omnibus pæne provinciis, sed in Hispania pulcherrimum, id quoque in sterili solo atque etiam montibus, et ubicumque una inventa vena est, non procul invenitur alia. hoc quidem et in omni fere materia, unde metalla Græci videntur dixisse. mirum, adhuc per Hispanias ab Hannibale inchoatos durare puteos. sua nomina ab inventoribus habent, ex quis Bæbelo appellatur hodie, qui ccc pondo Hannibali subministravit in dies, ad MD passus iam cavato monte, per quod spatium Aquitani stantes noctibus diebusque egerunt aquas lucernarum mensura amnemque faciunt. argenti vena in summo reperta crudaria appellatur. finis antiquis fodiendi solebat esse alumen inventum; ultra nihil quærebatur. nuper inventa æris vena infra alumen nullam fine spei fecit. odor ex argenti fodinis inimicus omnibus animalibus, sed maxime canibus.—Aurum argentumque quo mollius, eo pulchrius. lineas ex argento nigras præduci plerique mirantur. Est et lapis in iis venis, cuius vomica liquoris æterni argentum vivum appellatur. venenum rerum omnium est perrumpitque vasa permanans tabe dira. omnia ei innatant præter aurum; id unum ad se trahit. ideo et optime purgat, ceteras eius sordes expuens crebro iactatu fictilibus in vasis. ita vitiiseiectis ut et ipsum ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, per quas sudoris vice defluens purum relinquit aurum. ergo et cum æra inaurentur, sublitum bratteis pertinacissime retinet , verum pallore detegit simplices aut prætenues bratteas . quapropter id furtum quærentes ovi liquore candido usum eum adulteravere, mox et hydrargyro, de quo dicemus suo loco. et alias argentum vivum non largum inventu est. In isdem argenti metallis invenitur, ut proprie dicatur, spumæ lapis candidæ nitentisque, non tamen tralucentis; stimi appellant, alii stibi, alii alabastrum, aliqui larbasim. duo eius genera, mas ac femina. magis probant feminam, horridior est mas scabriorque et minus ponderosus minusque radians et harenosior, femina contra nitet, friabilis fissurisque, non globis, dehiscens. Vis eius adstringere ac refrigerare, principalis autem circa oculos, namque ideo etiam plerique platyophthalmon id appellavere, quoniam in calliblepharis mulierum dilatet oculos, et fluctiones inhibet oculorum exulcerationesque farina eius ac turis cummi admixto. sistit et sanguinem e cerebro profluentem, efficacissime et contra recentia volnera et contra veteres canum morsus inspersa farina et contra ambusta igni cum adipe ac spuma argenti cerussaque et cera. uritur autem offis bubuli fimi circumlitum in clibanis, dein restinguitur mulierum lacte teriturque in mortariis admixta aqua pluvia; ac subinde turbidum transfunditur in æreum vas emundatum nitro. fæx eius intellegitur plumbosissima, quæ subsedit in mortario abiciturque. dein vas, in quod turbida transfusa sint, opertum linteo per noctem relinquitur et postero die quidquid innatet effunditur spongeave tollitur. quod ibi subsedit, flos intellegitur ac linteo interposito in sole siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur et in pastillos dividitur. ante omnia autem urendi modus necessarius est, ne plumbum fiat. quidam non fimo utuntur coquentes, sed adipe. alii tritum in aqua triplici linteo saccant fæcemque abiciunt idque, quod defluxit, transfundunt, quidquid subsidat colligentes. emplastris quoque et collyriis miscent. Scoriam in argento Græci vocant helcysma. vis eius adstringere et refrigerare corpora, ac remedio est addita emplastris ut molybdæna, de qua dicemus in plumbo, cicatricibus maxime glutinandis, et contra tenesmos dysenteriasque infusa clysteribus cum myrteo oleo. addunt et in medicamenta, quæ vocant liparas, ad excrescentia ulcerum aut ex attritu facta aut in capite manantia. Fit in isdem metallis et quæ vocatur spuma argenti. genera eius tria: optima quam chrysitim vocant, sequens quam argyritim, tertia quam molybditim. et plerumque omnes hi colores in isdem tubulis inveniuntur. probatissima est Attica, proxima Hispaniensis. chrysitis ex vena ipsa fit, argyritis ex argento, molybditis e plumbi ipsius fusura—quæ fit Puteolis—et inde habet nomen. omnis autem fit excocta sua materia ex superiore catino defluens in inferiorem et ex eo sublata vericulis ferreis atque in ipsa flamma convoluta vericulo, ut sit modici ponderis. est autem, ut ex nomine intellegi potest, fervescentis et futuræ materiæ spuma. distat a scoria quo potest spuma a fæce distare: alterum purgantis se materiæ , alterum purgatæ vitium est. quidam duo genera faciunt spumæ, quæ vocant scirerytida et peumenen, tertium molybdænam in plumbo dicendam. spuma, ut sit utilis, iterum coquitur confractis tubulis ad magnitudinem anulorum. ita accensa follibus ad separandos carbones cineremque abluitur aceto aut vino simulque restinguitur. quodsi sit argyritis, ut candor ei detur, magnitudine fabæ confracta in fictili coqui iubetur ex aqua addito in linteolis tritico et hordeo novis, donec ea purgentur. postea VI diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua frigida et, cum dies desinat, calida, addito sale fossili in libram spumæ obolo. novissimo die dein condunt in plumbeo vase. alii cum faba candida et tisana cocunt siccantque sole, alii in lana candida cum faba, done lanam non denigret. tune salem fossilem adiciunt subinde aqua mutata siccantque diebus XL calidissimis æstatis. nec non in ventre suillo in aqua coquunt exemptamque nitro fricant et ut supra terunt in mortariis cum sale. sunt qui non coquant, sed cum sale terant et adiecta aqua abluant. usus eius ad collyria et cuti mulierum cicatricum foeditates tollendas maculasque, abluendum capillum. vis autem siccare, mollire, refrigerare, tempe- rate purgare, explere ulcera, tumores lenire; talibusque emplastris additur et liparis supra dictis. ignes etiam sacros tollit cum ruta myrtisque et aceto, item perniones cum myrtis et cera.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑