Plinius Maior, Naturalis Historia
Et ostrea adversantur isdem, nec potest videri satis dictum esse de iis, cum palma mensarum diu iam tribuatur illis. gaudent dulcibus aquis et ubi plurumi influ ant amnes; ideo pelagia parva et rara sunt. gignuntur tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium adventu , sicut circa Grynium et Myrinam. grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus, sed privatim circa initia æstatis multo lacte prægnatia atque ubi sol penetret in vada. hæc videtur causa, quare minora in alto reperiantur; opacitas cohibet incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur coloribus, rufa Hispaniæ, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Cerceis, præcipua vero habentur in quacumque gente spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque in harenosis, sed solido vado, spondylo brevi atque non carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in alvo. addunt peritiores notam ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generosa interpretantur calliblephara ea appellantes . gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas, aquas. sic Brundisina in Averno compasta et suum reti nere sucum et a Lucrino adoptare creduntur. Hæc sint dicta de corpore; dicemus et de nationibus ne fraudentur gloria sua litora, sed dicemus aliena linguas quæque peritissima huius censuræ in nostro ævo fuit sunt ergo Muciani verba, quæ subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Brittannicis, suaviora Medullis, acriora Ephesis, pleniora Iliciensibus sicciora Coryphantenis, teneriora Histricis, candidiora Cerceiensibus. sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est. in Indico mari Alexandri rerum auctores pedalia inveniri prodidere, nec non inter nos nepotis cuiusdam nomenclatura tridacna appellavit, tantæ amplitudinis intellegi cupiens, ut ter mordenda essent. Dos eorum medica hoc in loco tota dicetur: stomachum unice reficiunt, fastidiis medentur, addiditque luxuria frigus obrutis nive, summa montium et maris ima miscens. emolliunt alvum leniter. eademque cocta cum mulso tenesmo, qui sine exulceratione sit, liberant. vesicarum ulcera quoque repurgant. cocta in conchis suis, uti clusa invenerint, mire destillationibus prosunt. testæ ostreorum cinis uvam sedat et tonsillas admixto melle, eodem modo parotidas, panos mammarumque duritias, capitum ulcera ex aqua cutemque mulierum extendit; inspergitur et ambustis . et dentifricio placet. pruritibus quoque et eruptionibus pituitæ ex aceto medetur. crudæ si tundantur, strumas sanant et perniones pedum. Purpuræ quoque contra venena prosunt. et algam maris theriacen esse Nicander tradit. plura eius genera, ut diximus, longo folio et rubente, latiore alia vel crispo. laudatissima quæ in Creta insula iuxta terram in petris nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem alligans, ut elui postea non possit. e vino iubet eam dari.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
