Plinius Maior, Naturalis Historia
pulmonum quoque vitiis medentur, item mures, maxime Africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in cibo sumpti. eadem res et purulentis vel cruentis excreationibus medetur, præcipue vero coclearum cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque ita e vino garoque sumi, præcipue Africanas. nuper hoc conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut numero inpari sumantur. virus tamen earum gravitatem halitus facit. prosunt et sanguine excreantibus dempta testa tritæ in aqua potu. laudatissimæ autem sunt Africanæ —ex iis Iolitanæ —, Astypalæicæ, item Siculæ modicæ, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, Baliaricæ, quas cavaticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatæ ex insulis et Caprearum, nullæ autem cibis gratæ neque veteres neque recentes. fluviatiles et albæ virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alvum solvunt, item omnes minutæ. contra marinæ stomacho utiliores, efficacissimæ tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quæcumque vivæ cum aceto devoratæ. præterea sunt quæ ἀκέρατοι vocantur, latæ, multifariam nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallinaceorum ventris membrana, si inveterata est, inspersa potioni destillationes pectoris et umidam tussim vel recens tosta lenit. cocleæ crudæ tritæ cum aquæ tepidæ cyathis III si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et canina cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum stomachus recreatur. Iocinerum doloribus medetur mustela silvestris in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra porcelli modo inassata, suspiriosis multipeda, ut ter septenæ in Attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne enim vas nigrescit contactu. quidam torrent sextarium in patina, donec candidæ fiant, tune melle miscent [alii centipedam vocant ] et ex aqua calida dari iubent in cibo. cocleæiis, quos linquit animus aut quorum alienatur mens aut quibus vertigines fiunt, ex passi cyathis III singulæ contritæ cum sua testa et calefactæ in potu datæ diebus plurimum VIIII; aliqui singulas primo die dedere, sequenti binas, tertio ternas, quarto II, quinto I; sic et suspiria emendant et vomicas. esse animal locustæ simile sine pennis, quod trixallis Græce vocetur, Latinum nomen non habeat, aliqui arbitrantur, nec pauci auctores, hoc esse quod grylli vocentur ; ex his xx torreri iubent ac bibi e mulso contra orthopnoeas. sanguinem expuentibus cocleæ, si qui inlotis protropum infundat vel marina aqua ita decoquat et in cibo sumat aut si tritæ cum testis suis sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. vomicas privatim sanat mel, in quo apes sint demortuæ. sanguinem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis conbustus , adiecto flore Punici mali ex parte dimidia, item cotoneorum liliorumque isdem portionibus, potus mane atque vesperi e vino, si febres absint, si minus, ex aqua, in qua cotonea decocta sint. Pecudis lien recens magicis præceptis super dolentem lienem extenditur dicente eo, qui medeatur, lieni se renedium facere. post hoc iubent in pariete dormitorii eius tectorio includi et obsignari anulo ter novies eademque dici. caninus si viventi eximatur et in cibo sumatur, liberat eo vitio. quidam recentem superinligant. alii duum dierum catuli ex aceto scillite dant ignoranti vel irenacei lienem, item coclearum cinerem cum semine lini et urticæ addito melle, done persanet. liberat et lacerta viridis viva in olla ante cubiculum dormitorium eius, cui medeatur, suspensa, ut egrediens revertensque attingat manu, cinis e capite bubonis cum unguento, mel, in quo apes sint mortuæ, araneus et maxime qui lycos vocatur. Upupæ cor lateris doloribus laudatur, coclearum cibus in tisana decoctarum; et per se inlinuntur. canis rabiosi calvariæ cinis potioni inspergitur.—Lumborum dolori stelio transmarinus capite ablato et intestinis decoctus in vino cum papaveris nigri denarii pondere dimidio eo suco bibitur. lacertæ virides decisis pedibus et capite in cibo sumuntur, cocleæ III contritæ cum testis suis atque in vino decoctæ cum piperis granis xv. aquilæ pedes evellunt in aversum a suffragine ita, ut dexter dextræ partis doloribus adalligetur, sinister lævæ. multipeda quoque, quam oniscon appellavimus, medetur denarii pondere ex vini cyathis II pota. vermem terrenum catillo ligneo ante fisso et ferro vincto inpositum aqua excepta perfundere et defodere, unde effoderis, Magi iubent, mox aquam bibere catillo, mire id prodesse ischiadicis adfirmantes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
