Plinius Maior, Naturalis Historia
In Ligustico mari est Corsica, quam Græci cyrnon appellavere, sed Tusco propior, a septentrione in meridiem proiecta, longa passuum CL, lata maiore ex parte L???, circuitu CCCXXV. abest a Vadis Volaterranis LXII, civitates habet XXXII et colonias Marianam, a C. Mario deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est Oglasa, intra vero, etLX p. a Corsica, Planasia a specie dicta, æqualis freto ideoque navigiis fallax. amplior Vrgo et Capraria, quam Græci Ægilion dixere, item Igilium et dianium, quam Artemisiam, ambæ contra Cosanum litus, et Barpana, Menaria, Columbaria, Venaria, Ilva cum ferri metallis, circuitus C???, a Populonio X???, a Græcis Æthalia dicta. ab ea PlanasiaXXVIII. ab iis ultra Tiberina ostia in Antiano Astura, mox Palmaria, Sinonia, adversum Formias Pontiæ. in Puteolano autem sinu Pandateria, Prochyta, non ab Æneæ nutrice, sed quia profusa ab Ænaria erat, Ænaria a statione navium Æneæ, Homero Inarime dicta, Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavere , sed a figlinis doliorum. inter Pausilypum et Neapolim Megaris, mox a Surrento VIII distantes Tiberi principis arce nobiles Capreæ circuitu XI .M, Leucothea extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia, minus VIII p. a Corsicæ extremis, etiamnum angustias eas artantibus insulis parvis, quæ Cuniculariæ appellantur, itemque Phintonis et Fossæ, a quibus fretum ipsum Taphros nominatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
