Plinius Maior, Naturalis Historia
Alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo cyprio et melle, item ungularum muli vel mulæ ex oleo myrteo, præterea, ut Varro noster tradit, nurinum fimum, quod ille muscerdas appellat, aut muscarum capita recentia prius folio ficulneo asperatas. alii sanguine muscarum utuntur, alii x diebus cinerem earum inlinunt cum cinere chartæ vel nucum ita, ut sit tertia portio e muscis; alii lacte mulierum cum brassica cinerem nuscarum subigunt, quidam melle tantum. nullum animal minus docile existimatur minorisve intellectus; eo mirabilius est Olympiæ sacro certamine nubes earum immolato tauro deo, quem Myioden vocant, extra territorium id abire. alopecias cinis et e murium capitibus caudisque et totius muris emendat, præcipue si veneficio accident hæc iniuria, item irenacei cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida. caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos reddit, alopecias autem in ea curatione præparari oportet novacula ; et sinapi quidam ex aceto uti maluerunt. quæ de irenaceo dicentur, omnia tanto magis valebunt in hy- strice. lacertæ quoque, ut docuimus combustæ cum radice recentis harundinis, quæ, ut una cremari possit, minutim findenda est, ita myrteo oleo permixto cinere, capillorum deluvia continent. efficacius virides lacertæ omnia eadem præstant, etiamnum utilius admixto sale et adipe ursino et cepa tusa. quidam denas virides in x sextariis olei veteris discocunt, contenti semel in mense unguere. pellium viperinarum cinis alopecias celerrime explet, item gallinarum fimum recens inlitum. corvi ovum in æreo vase permixtum inlitumque deraso capite nigritiam capilli adfert, sed, donec inarescat, oleum in ore habendum est, ne et dentes simul nigrescant, idque in umbra faciendum neque ante quadriduum abluendum. alii sanguine et cerebro eius utuntur cum vino nigro; alii excocunt ipsum et nocte concubia in plumbeum vas condunt. aliqui alopecias cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro præparata cute—caustica vis earum, cavendumque ne exulcerent alte—, postea ad ulcera ita facta capita murium et fel murium et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent. Lendes tolluntur adipe canino vel anguibus in cibo sumptis anguillarum modo aut eorum vernatione, quam exuunt, pota, porrigines felle ovillo cum creta Cimolia inlito capite, donec inarescat. Capitis doloribus remedio sunt coclearum, quæ nudæ inveniuntur nondum peractæ, ablata capita et his duritia lapidea exempta—est autem calculi latitudine, ea- que adalligantur, set minutæ fronti inlinuntur tritæ, item oesypum —, ossa e capite vulturis adalligata aut cerebrum cum oleo et cedria, peruncto capite et intus naribus inlitis, cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum vel noctuæ, gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte, pari inedia eius, cuius doleat, evulsis collo plumis circumligatisque vel cristis, mustelæ cinis inlitus, surculus ex nido milui pulvino subiectus, murina pellis cremata ex aceto inlito cinere, limacis inter duas orbitas inventæ ossiculum per aurum, argentum, ebur traiectum in pellicula canina adalligatum, quod remedium pluribus semperque prodest. fracto capiti aranei tela ex oleo et aceto inposita non nisi vulnere sanato abscedit. hæe et vulneribus tonstrinarum sanguinem sistit, a cerebro vero profluentem anseris sanguis aut anatis infusus, adeps earundem alitum cum rosaceo. cocleæ matutina pascentis harundine caput præcisum, maxime luna plena, lineo panno adalligant capitis doloribus liceo aut cera alba ad- dita fronti inlinunt. et pilos caninos panno adalligant. Cerebrum cornicis in ci o sumptum palpebras gignere dicitur, oesypum cum murra calido specillo inlitum . idem præstare muscarum fimique murini cinerem æquis portionibus, ut efficiatur dimidium pondus denarii, promittitur, additis II sextis denarii e stibi, ut omnia oesypo inlinantur ; item murini ca uli triti in vino vetere ad crassitudinem acopi. pilos in iis incommodos evulsos renasci non patitur fel irenacei, ovorum stelionis liquor, salamandræ cinis, lacertæ viridis fel in vino albo sole coactum ad crassitudinem mellis in æreo vase, hirundinis pullorum cinis cum lacte tithymalli, spuma coclearum. Glaucomata dicunt Magi cerebro catuli septem dierum emendari specillo demisso in dexteram partem, si dexter oculus curetur, in sinistram, si sinister, aut felle recenti axionis ; noctuarum est id genus, quibus pluma aurium modo micat. suffusionem oculorum canino felle malebat quam hyænæ curari Apollonius Pitanæus cum melle, item albugines. murium capitum caudæque cinere ex melle inunctis claritatem visus restitui dicunt, multoque magis gliris aut muris silvestris cinere aut aquilæ cerebro vel felle cum Attico melle. cinis e capite soricis cum stibi tritus lacrimosis oculis plurimum confert —stibi quid sit dicemus in metallis —, mustelæ cinis suffusionibus, item lacertæ, hirundinis cerebrum. cocleæ tritæ fronti inlitæ epiphoras sedant sive per se sive cum polline sive cum ture; sic et solatis, id est sole correptis, prosunt. vivas quoque cremare et cinere earum cum melle Cretico inunguere caligines utilissimum est. iumentorum oculis membrana aspidis, quam exuit vere, cum adipe eiusdem claritatem inunctis facit. viperam vivam in fictili novo comburere addito feniculi suco ad cyathum unum et turis manna una atque ita suffusiones oculorum et caligines inunguere utilissimum est; medicamentum id echeon vocatur. fit et collyrium e vipera in olla putrefacta vermiculisque enatis cum croco tritis. et uritur in olla cum sale, quem lingendo claritatem oculorum consecuntur et stomachi totiusque corporis tempestivitates; hic sal et pecori datur salubritatis causa et in antidotum contra serpentes additur . quidam et ad oculos viperis utuntur in cibis. primum omnium occisæ statim salem in os addi iubent, donee liquescat, mox IIII digitorum mensura utrimque præcisa exemptisque interaneis discoquunt in aqua, oleo, sale, aneto et aut statim vescuntur aut pane colligunt, ut sæpius utantur. ius præter supra dicta pediculos e toto corpore expellit pruritusque etiam summæ cutis. effectum ostendit et per se capitis viperini cinis—utilissime eo oculos inungunt —itemnque adips viperinus. de felle non audaciter suaserim quæ præcipiunt, quoniam, ut suo loco docuimus, non aliud est serpentium venenum. anguium adeps ærugini mixtus ruptas oculorum partes sanat, et membrana sive senectus vernatione eorun exuta si adfricetur, claritatem facit. boæ quoque fel prædicatur ad albugines, suffusiones, caligines, adeps similiter ad claritatem. Aquilæ, quam diximus pullos ad contuendum solemn experiri, felle mixto cum melle Attico inunguntur nubeculæ et caligationes suffusionesque oculorum. eadem vis est et in vulturino felle cum porri suco et melle exiguo, item in gallinacei felle ad argema et albugines ex aqua diluto, item suffusiones oculorum, maxime candidi gallinacei . fimum quoque gallinaceorum, dumtaxat rubrum, lusciosis inlini monstrant. laudant et gallinæ fel et præcipue adipem contra pusulas in pupillis, nec scilicet eius rei gratia saginant. adiuvat mirifice et ruptas oculorum tuniculas admixtis schisto et hæmatite lapidibus. fimum quoque earum, dumtaxat candidum, in oleo vetere corneisque pyxidibus adservant ad pupillarum albugines. qua in mentione significandum est pavones fimum suum resorbere tradi invidentes hominum utilitatibus. accipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium vitiorum putatur, item fimi eius cinis cum Attico melle. laudatur et milui iocur, fimum columbarum ex aceto ad ægilopia, similiter ad albugines et cicatrices, fel anserinum , sanguis anatum contusis oculis ita, ut postea oesypo et melle inunguantur, fel perdicum cum mellis æquo pondere, per se vero ad claritatem. ex Hippocratis putant auctoritate adici, quod in argentea pyxide id servari iubent. ova perdicum in vase æreo decocta cum melle ulceribus oculorum et glaucomatis medentur. columbarum , palumbium, turturum, perdicum sanguis oculis cruore suffusis exinie prodest. in columbis masculæ efficaciorem putant; vena autem sub ala ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. superinponi oportet splenium e melle decoctum lanamque sucidam ex oleo aut vino. earundem avium sanguis nyctalopas sanat et iocur ovium, ut in capris diximus, efficacius fulvæ. decocto quoque eius oculos abluere suadent et medulla dolores tumoresque inlinere. bubonis oculorum cinis collyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur. turturis fimum albugines extenuat, item coclearum cinis, fimum cenchridis ; accipitrum generis hanc Græci faciunt. argema ex melle omnibus, quæ supra scripta sunt, sanatur. mel utilissimum oculis, in quo apes sint inmortuæ. ciconiæ pullum qui ederit, negatur annis multis continuis lippiturus , item qui draconis caput habeat. huius adipe et melle cum oleo vetere incipientes caligines discuti tradunt. hirundinum pullos plena luna excæcant, restitutaque eorum acie capita comburuntur; cinere cum melle utuntur ad claritatem et dolores ac lippitudines et ictus. Lacertas quoque pluribus modis ad oculorum remedia adsumunt. alii viridem includunt novo fictili et lapillos, qui vocantur cinædia, quæ et inguinum tumoribus adalligari solent, novem signis signant et singulos detrahunt per dies; nono emittunt lacertam, lapillos servant ad oculorum dolores. alii terram substernunt lacertæ viridi excæcatæ et una in vitreo vase anulos includunt e ferro solido vel auro. cum recepisse visum lacertam apparuit per vitrum, emissa ea anulis contra lippitudinem utuntur, alii capitis cinere pro stibi ad scabritias. quidam viridem , collo longo, in sabulosis nascentem comburunt et incipientem epiphoram inungunt, item glaucomata. mustelæ etiam oculis punctu erutis aiunt visum reverti, eademque quæ in lacertis et anulis faciunt; serpentis oculum dextrum adalligatum contra epiphoras prodesse, si serpens viva dimittatur. lacrimantibus sine fine oculis cinis stelionum capitis cum stibi eximie medetur. aranei muscarii tela et præcipue spelunca ipsa inposita per frontem ad duo tempora in splenio aliquo ita, ut a puero inpube et capiatur et inponatur nec is triduo se ostendat ei, cui medebitur, neve alter nudis pedibus terram attingat his diebus, mirabiliter epiphoris mederi dicitur ; albugines quoque tollere inunctione araneus candidus, longissimis ac tenuissimis pedibus, contritus in oleo vetere. is etiam, cuius crassissimum textum est in contignationibus fere, adalligatus panno epiphoras sanare traditur. scarabæi viridis natura contuentium visum exacuit; itaque gemmarum scalptores contuitu eorum adquiescunt. Aures purgat fel pecudis cum melle, canini lactis instillatio sedat dolorem, gravitatem adeps cum absinthio et oleo vetere, item adeps anserinus. quidam adiciunt sucum cepæ, alii pari modo. utuntur et per se ovis formicarum, namque et huic animali est medicina, constatque ursos ægros hoc cibo sanari. anserum omniumque avium adeps præparatur .... exemptisque venis omnibus patina nova fictili operta in sole subdita aqua ferventi liquatus saccatusque lineis saccis et in fictili novo repositus loco frigido ; minus putrescit addito melle. murium cinis cum melle instillatus aut cum rosaceo decoctus aurium dolores sedat. si aliquod animal intraverit, præciputum remedium est murium fel aceto dilutum; si aqua intraverit, adeps anserinus cum cepæ suco. gliris detracta pelle intestinisque exemptis discoquitur melle in vase novo. medici malunt e nardo decoqui usque ad tertias atque ita adservari, dein, cum opus sit, strigili tepefacta infundere. constat deplorata aurium vitia eo remedio sanari aut si terreni vermes cum adipe anseris decocti infundantur; item ex arboribus rubri cum oleo triti exulceratis et ruptis auribus præclare medentur. lacertæ inveteratæ, in os pendentium addito sale, contusas et ab ictu miseras aures sanant, efficacissime autem ferrugineas maculas habentes, lineis etiam per caudam distinctæ. milipeda, ab aliis centipeda aut multipeda dicta, animal est e vermibus terræ, pilosum, multis pedibus arcuatim repens tactuque. contrahens se.; oniscon Græci vocant, alii iulon. efficacem narrant ad aurium dolores in cortice Punici mali decoctum et porri suco. addunt et rosaceum et in alteram aurem infundunt. illam autem, quæ non arcuatur, sepa Græci vocant, alii scolopendram , minorem perniciosamque. cocleæ, quæ sunt in usu cibi, cum murra aut turis polline adpositæ, item minutæ, latæ fracturis aurium inlinuntur cum melle. senectus serpentium fervente testa usta instillatur rosaceo admixta, contra omnia quidem vitia efficax, sed contra graveolentiam præcipue ac, si purulenta sint, ex aceto, melius cum felle caprino vel bubulo aut testudinis marinæ —vetustior anno eadem membrana non prodest, nec imbre perfusa, ut aliqui putant —, aranei sanies cum rosaceo aut per se in lana vel cum croco, gryllus cum sua terra effossus et inlitus. magnam auctoritatem huic animali perhibet Nigidius, maiorem Magi, quoniam retro ambulet terramque terebret, stridat noctibus. venantur eum formica circumligata capillo in cavernam eius coniecta, efflato prius pulvere, ne sese condat; ita formicæ conplexu extrahitur. ventris gallinaceorum membrana, quæ abici solet, inveterata et in vino trita auribus purulentis calida infunditur, gallinarum adeps. est quædam pinguitudo blattæ, si caput avellatur; hanc tritam una cum rosaceo auribus mire prodesse dicunt, sed lanam, qua incluserint, post paulum extrahendam ; celerrime enim id pingue transire in animal fierique vermiculum. alii binas ternasve in oleo decoctas efficacissime auribus mederi scribunt et tritas in linteolo inponi contusis. hoc quoque animal inter pudenda est, sed propter admirationem naturæ priscorumque curæ totum in hoc loco explicandum. plura earum genera fecerunt: molles, quas in oleo decoctas verrucis efficaciter inlini experti sunt. alterum genus myloecon appellavere circa molas fere nascens; his capite detracto adtritas lepras sanasse Musæum pycten in exemplis reliquerunt. tertium genus et odoris tædio invisum, exacuta dune; cum pisselæo sanare ulcera alias insanabilia, strumas, panos diebus XXI inpositas, percussa, contusa et cacoëthe, scabiem furunculosque detractis pedibus et pinnis. nos hæc etiam audita fastidimus; at, Hercules, Diodorus et in morbo regio et orthopnoicis se dedisse tradit cum resina et melle. tantum potestatis habet ars ea pro medicamento dandi quidquid velit. humanissimi eorum cinerem crematarum servandum ad hos usus in cornea pyxide censuere aut tritas clysteribus infundendas orthopnoicis aut rheumaticis. infixa utique corpori inlitas extrahere constat. mel utilissimum auribus quoque est, in quo apes inmortuæ sint. parotidas comprimit columbinum stercus vel per se vel cum farina hordeacea aut avenacea, noctuæ cerebrum vel iocur cum oleo infusum auriculæ [a parotide ], multipeda cum resinæ parte tertia inlita, grylli sive inliti sive adalligati. Ad reliqua morborum genera medicinam ex isdem animalibus aut eiusdem generis sequenti dicemus volumine.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
