Plinius Maior, Naturalis Historia
Sternumenta pinna gravedinem emendant et si quis mulæ nares, ut tradunt, osculo attingat, sternumenta et singultum. ad hoc Varro suadet palmam alterna manu scalpere; plerique anulum e sinistra in longissimum dextræ digitum transferre, in aquam ferventem manus mergere. Theophrastus senes laboriosius sternuere dicit. Venerem damnavit Democritus, ut in qua homo alius exiliret ex homine. et, Hercules, raritas eius utilior. athletæ tamen torpentes restituuntur venere, vox revocatur, cum e candida declinat in fuscam. medetur et lumborum dolori, oculorum hebetationi, mente captis ac melancholicis. Adsidere gravidis vel, cum remedia alicui adhibeantur , digitis pectinatim inter se inplexis veneficium est, idque conpertum tradunt Alcmena Herculem pariente ; peius, si circa unum ambove genua; item poplites alternis genibus inponi. ideo hæc in consiliis ducum potestatiumve fieri vetuere maiores velut omnem actum inpedientia, vetuere vero et sacris votisve simili modo interesse; capita autem aperiri aspectu magistratuum non venerationis causa iussere, sed, ut Varro auctor est, valetudinis, quoniam firmiora consuetudine ea fierent.—Cum quid oculo inciderit , alterum conprimi prodest, cum aqua dextræ auriculæ , sinistro pede exultari capite in dextrum umerum devexo, invicem e diversa aure; si tussim concitet saliva, in frontem ab alio adflari; si iaceat uva, verticem morsu alterius suspendi; in cervicium dolore poplites fricari aut cervicem in poplitum; pedes in humo deponi, si nervi in his cruribusve tendantur in lectulo, aut, si in læva parte id accidat, sinistræ plantæ pollicem dextra manu adprehendi , item e diverso; extremitates corporis velleribus perstringi contra horrores sanguinemve narium inmodicum, .... lino vel papyro principia genitalium, femur medium ad cohibenda urinæ profluvia; in stomachi solutione pedes pressari aut manus in ferventem aquam demitti.—Iam et sermoni parci multis de causis salutare est. triennio Mæcenatem Melissum accepimus silentium sibi imperavisse a convolsione reddito sanguine. nam eversos scandentesque ac iacentes si quid ingruat contraque ictus spiritum cohibere singularis præsidii est, quod inventum esse animalis docuimus. —Clavum ferreum defigere in quo loco primum caput fixerit corruens morbo comitiali, absolutorium eius mali dicitur. contra renium aut lumborum, vesicæ cruciatus in balnearum soliis pronos urinam reddere mitigatorium habetur.—Vulnera nodo Herculis præligare mirum quantum ocior medicina est, atque etiam cottidiani cinctus tali nodo vim quandam habere utilem dicuntur, quippe cum Herculaneum prodiderit numerum quoque quaternarium Demetrius condito volumine et quare quaterni cyathi sextariive non essent potandi. contra lippitudines retro aures fricare prodest et lacrimosis oculis frontem.—Augurium ex homine ipso est non timendi mortem in ægritudine, quamdiu oculorum pupillæ imaginem reddant. Magna et urinæ non ratio solum, sed etiam religio apud auctores invenitur digestæ in genera, spadonum quoque ad fecunditatis veneficia. verum ex iis, quæ referre fas sit, inpubium puerorum contra salivas aspidum, quas ptyadas vocant, quoniam venena in oculos hominum expuant, contra oculorum albugines, obscuritates, cicatrices, to argema, palpebras et cum ervi farina contra adustiones, contra aurium pura vermiculosque, si decoquatur ad dimidias partes cum porro capitato novo fictili. vaporatio quoque ea menses feminarum ciet. Salpe fovet illa cum .... oculos firmitatis causa, inlinit sole usta cum ovi albo, efficacius struthocameli, binis horis. hac et atramenti lituræ abluuntur. virilis podagris medetur argumento fullonum , quos ideo temptari eo morbo negant. veteri miscetur cinis ostreorum adversus eruptiones in corpore infantium et omnia ulcera manantia. ea exesis, ambustis, sedis vitiis, rhagadiis et scorpionum ictibus inlinitur. obstetricum nobilitas non alio suco efficacius curari pronuntiavit corporum pruritus, nitro addito ulcera capitum, porrigines, nomas, præcipue genitalium. sua cuique autem, quod fas sit dixisse, maxime prodest, confestim perfuso canis morsu, echinorumque spinis inhærentibus et in spongea lanisve inposita, aut adversus rabidi canis morsus cinere ex ea subacto, contraque serpentium ictus. nam contra scolopendras mirum proditur vertice tacto urinæ suæ gutta liberari protinus læsos. — Auguria valetudinis ex ea traduntur, si mane candida, dein rufa sit; illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. mala signa rubræ, pessima nigræ, mala bullantis. crassa, in qua quod subsidit album est, significat circa articulos aut viscera dolorem inminere; eadem viridis morbum viscerum, pallida bilis, rubens sanguinis. mala et in qua veluti furfures atque nubeculæ apparent. diluta quoque alba vitiosa est, mortifera vero crassa gravi odore et in pueris tennis ac diluta.—Magi vetant eius causa contra solem lunamque nudari aut umbram cuiusquam ab ipso respergi. Hesiodus iuxta obstantia reddi suadet, ne deum aliquem nudatio offendat. Osthanes contra mala medicamenta omnia auxiliari promisit mnatutinis suam cuique instillatam in pedem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
