Plinius Maior, Naturalis Historia
huic tanta vis, ut iumentis etiam non tussientibus modo, sed ilia quoque traheatibus auxilietur potu, quod et de Gentiana reperio. radix eacaliæ conmanducata et in vino madefacta non tussi tantum, sed et faucibus prodest. hysopi v rami cum II rutæ et ficis III decocti thoracem purgant, tussim sedant. Bechion tussilago dicitur. duo eius genera. silvestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederæ v aut VII, subalbida a terra, superne pallida, sine caule, sine flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse arcion et alio nomine chamæleucen putant. huius aridæ cum radice fumus per harundinem haustus et devoratus veterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus passum gustandum est. altera a quibusdam salvia appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfit atque ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quo-que ex oleo perungui ea prodest.—Hysopi fasciculus cum quadrante mellis decoquitur ad tussim, lateris, pectoris dolores, verbascum cum ruta ex aqua, Vettonicæ farina bibitur ex aqua calida.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
