Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 25, cap. 6

Ipsi Mithridati Crateuas adscripsit unam, Mithridatiam vocatam. huic folia II a radice, acantho similia, caulis inter utraque sustinens roseum florem. alteram Lenæus, scordotim sive scordion, ipsius manu adscriptam, magnitudine cubitali, quadriangulo caule, ramosam, querna similitudine foliis lanuginosis. reperitur in Ponto campis pinguibus umidisque, gustus amari. est et alterius generis, latioribus foliis, mentastro similis, plurimosque utraque ad suss per se et inter alia in antidotis. Polemoniam alii Philetæriam a certamine regum inventionis appellant, Cappadoces autem chiliodynamiam. radice crassa, exilibus ramis, quibus in summis corymbi dependent nigro semine, cetero rutæ similis, nascitur in montosis. Eupatoria quoque regiam auctoritatem habet, caulis lignosi, nigricantis, hirsuti, cubitalis et aliquando amplioris, foliis per intervalla quinquefolii aut cannabis, per extremita tes incisis quinquepertito, nigris et ipsis plumosisque, radice supervacua. semen dysintericis in vino potum auxiliatur unice. Centaurio curatus dicitur Chiron, cum Herculis excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in pedem, quare aliqui Chironion vocant. folia sunt lata et oblonga, serrato ambitu, densi ab radice caules ternum cubitorum, geniculati—in his capita ceu papaverum—, radix vasta, rubescens, tenera fragilisque, ad bina cubita, madida suco, amara cum quadam dulcedine. nascitur in collibus pingui solo, laudatissima in Arcadia, Elide, Messenia , Pholoe, Lycæo, et in Alpibus vero plurimisque aliis locis. in Lycia quidem et ex ea Lycium faciunt. vis in vulneribus tanta est, ut cohærescere etiam carnes tradant, si coquatur simul. in usu radix, tantum II drachmis bibenda quibus dicetur, si febris sit, in aqua trita, ceteris in vino. medetur et febrium morbis decoctæ sucus. Est alterum centaurium cognomine lepton, minutis foliis, quod aliqui libadion vocant, quoniam secundum fontes nascitur, origano simile, angustioribus et longioribus foliis, anguloso caule, palmum alto, fruticosum, flore lychnidis , radice tenui et supervacua, suco efficax. ipsa herba autumno legitur, sucus e fronde. quidam caules concisos madefaciunt diebus XVIII atque ita exprimunt. hoc centaurium nostri fel terræ vocant propter amaritudinem summam, Galli exacum, quoniam omnia mala medicamenta potum e corpore exigat per alvum. Tertia est centauris cognomine triorchis. qui eam secat, rarum est ut non vulneret sese. hæc sucum sanguineum emittit. Theophrastus defendi eam inpugnarique colligentes tradit a triorche accipitrum genere, unde et nomen accepit. inperiti confundunt hæc omnia et primo generi adsignant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑