Plinius Maior, Naturalis Historia
Proxime varietates generum medicinarumque mala habent. ex his verna acerba et stomacho inutilia sunt, alvum, vesicam circumagunt, nervos lædunt. cocta meliora.—Cotonea cocta suaviora, cruda tamen, dumtaxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et dysintericis , cholericis, coeliacis. non idem possunt decocta, quoniam amittunt constringentem illam vim suci, * et tamen decocuntur in aqua cælesti ad eadem, quæ supra scripta sunt. *inponuntur et pectori in febris ardoribus *, ad stomachi autem dolores cruda decoctave cerati modo inponuntur . lanugo eorum carbunculos sanat. cocta in vino et inlita cum cera alopeciis capillum reddunt. quæ ex iis cruda in melle conduntur, alvum movent; mellis autem suavitati multum adiciunt stomachoque utilius id faciunt. quæ vero in melle cocta conduntur, quidam ad stomachi vitia trita cum rosæ foliis decoctis dant pro cibo. sucus crudorum lienibus, orthopnoicis, hydropicis prodest, item mammis, condylomatis, varicibus; flos et viridis et siccus inflammationibus oculorum, excreationibus sanguinis, mensibus mulierum. fit et sucus ex illis mitis cum vino dulci tusis, utilis coeliacis et iocineri. decocto quoque eorum foventur, si procidant, vulvæ et interanea. fit et oleum exiis, quod melinum vocavimus, quotiens .... non fuerint in umidis nata. ideo utilissima quæ ex Sicilia veniunt, minus utilia struthia, quamvis cognata. radix eorum circumscripta terra manu sinistra capitur ita, ut qui id faciet dicat, quare capiat et cuius causa. sic adalligata strumis medetur. Melimela et reliqua dulcia stomachum et ventrem solvunt, siticulosa, æstuosa, sed nervos non lædunt.— Orbiculata sistunt alvum et vomitiones, urinas cient.— Silvestria mala similia sunt vernis acerbis alvumque sistunti sane in hunc usum inmatura opus sunt. Citrea contra venenum in vino bibuntur vel ipsa vel semen. faciunt oris suavitatem decocto eorum colluti aut suco expresso. horum semen edendum præcipiunt in malacia prægnatibus, ipsa vero contra infirmitatem stomachi , sed non nisi ex aceto facile manduntur. Punici mali novem genera nunc iterari supervacuum . ex iis dulcia, quæ apyrena alio nomine appellavimus, stomacho inutilia habentur; inflationes pariunt, dentes gingivasque lædunt. quæ vero ab his sapore proxima vinosa diximus, parvum nucleum habentia, utiliora paulo intelleguntur; alvum sistunt et stomachum, dumtaxat pauca, ultraque satietatem et hæc minime danda, quamquam omnino nulla in febri, nec carne acinorunm utili nec suco. caventur æque vomitionibus ac bilem reicientibus. uvam in his ac ne mustum quidem, sed protinus vinum aperuit natura. utrumque asperiore cortice; hic acerbis in magno usu. vulgus coria maxume perfici illo novit ; ob id malicorium appellant medici. urinam cieri eodem monstrant mixtaque galla in aceto decoctum mobiles dentes stabilire. expetitur gravidarum malaciæ, quoniam gustatu moveat infantem. dividitur malum cælestique aqua madescit ternis fere diebus; hæc bibitur frigida coeliacis et sanguinem excreantibus. Ex acerbo fit medicamentum quod stomatice vocatur , utilissimum oris vitiis, narium, aurium, oculorum caligini, pterygiis, genitalibus et iis, quas nomas vocant et quæ in ulceribus excrescunt, contra leporem marinum hoc modo: acinis detracto cortice tunsis sucoque decocto ad tertias cum croci et aluminis scissi, murræ, mellis Attici selibris. alii et hoc modo faciunt: punica acida. multa tunduntur, sucus in cacabo novo coquitur mellis crassitudine ad virilitatis et sedis vitia et omnia, quæ lycio curantur, aures purulentas, epiphoras incipientes, rubras maculas in manibus. rami punicorum serpentes fugant. cortices punici ex vino cocti et inpositi perniones sanant. contusum malum ex III heminis vini decoctum ad heminam tormina et tænias pellit. punicum in olla nova, coperculo inlito, in furno exustuml et contritum potumque in vino sistit alvum, discutit tormina. Primus pomi huius partus florere incipientis cytinus vocatur a Græcis, miræ observationis multorum experimento . si quis unum ex his, solutus vinculo omni cinctus et calciatus atque etiam anuli, decerpserit II digitis, pollice et quarto, sinistræ manus atque ita lustratis levi tactu oculis in os additum devoraverit, ne dente contingat, adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem anno. iidem cytini siccati tritique carnes excrescentes. cohibent, gingivis et dentibus medentur, vel si mobiles sint, decocto suco. ipsa corpuscula trita ulceribus, quæ serpunt putrescuntve, inlinuntur, item oculorum inflammationi intestinorumque et fere ad omnia quæ cortices malorum . adversantur scorpionibus. Non est satis mirari curam diligentiamque priscorum , qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt. in hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat, erumpentes, quos balaustium vocari diximus . hos quoque ergo experti invenere scorpionibus adversari. sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera oris, tonsillas, uvam, sanguinis excreationes, ventris et stomachi solutiones, genitalia, ulcera quacumque in parte manantia. siccavere etiam, ut sic quoque experirentur, inveneruntque tusorum farina dysintericos a morte revocari . alum sistunt. quin et nucleos ipsos acinorum experiri non piguit. tosti tusique stomachum iuvant cibo aut potionibus. per se bibuntur ex aqua cælesti ad sistendam alvum. radix decocta sucum remittit, qui tænias necat victoriati pondere. eadem discocta in aqua quas lycium præstat utilitates. Est et silvestre punicum a similitudine appellatum. eius radices rubro cortice denari pondere ex vino potæ somnos faciunt. semine poto aqua, quæ subierit cutem, siccatur. mali punici corticis fumo culices fugantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
