Plinius Maior, Naturalis Historia
Præter hos contigit eius coronæ honos M. Calpurnio Flammæ tribuno militum in Sicilia, centurioni vero uni ad hoc tempus Cn. Petreio Atinati Cimbrico bello. primum pilum is capessens sub Catulo exclusam ab hoste legionem suam hortatus tribunum suum dubitantem per castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit. invenio apud auctores eundem præter hunc honorem adstantibus Mario et Catulo cos. prætextatum immolasse ad tibicinem foculo posito. scripsit et Sulla dictator ab exercitu se quoque donatum apud Nolam legatum bello Marsico , idque etiam in villa sua Tusculana, quæ fuit postea Ciceronis, pinxit. quod si verum est, hoc exsecrabiliorem eum dixerim, quandoquidem eam capiti suo proscriptione sua ipse detraxit, tanto paucioribus civium servatis quam postea occisis. addat etiamnum huic gloriæ superbum cognomen Felicem, ipse tamen obsessis in toto orbe proscriptis hac corona Sertorio cessit. Æmilianum quoque Scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in Africa Manilio consule, III cohortibus servatis totidemque ad servandas eas eductis, quod et statuæ eius in foro suo divus Augustus inscripsit. ipsum Augustum M. Cicerone filio consule idibus Septembribus senatus obsidionali donavit; adeo civica non satis videbatur. nec præterea quemquam invenimus donatum. Nullæ ergo herbæ fuere certæ in hoc honore, sed quæcumque fuerant in periculi sede, quamvis ignobiles ignotæque, honored nobilem faciebant, quod latere apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quoque , quæ ad valitudinem conservandam cruciatusque corporis propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed quis non mores iure castiget? addidere vivendi pretia deliciæ luxusque; numquam fuit vitæ cupido maior nec minor cura. aliorum hanc operæ esse credimus ac ne mandato quidem nostro alios id agere, medicisque provisum esse pro morbis. ipsi fruimur voluptatibus et, quo nihil equidem probrosius duco, vivimus aliena fiducia. immo vero plerisque ultro etiam inrisui sumus ista commentantes atque frivoli operis arguimur, magno quamquam inmensi laboris solatio, sperni cum rerum natura, quam certe non defuisse nobis docebimus et invisis quoque herbis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam aculeatis. hæc enim proxime restant ex iis, quas priore libro nominavimus, in quibus ipsis providentiam naturæ satis mirari amplectique non est. dederat quas diximus molles cibisque gratas, pinxerat remedia in floribus visuque ipso animos invitaverat etiam deliciis auxilia permiscens :en, excogitavit aliquas aspectu hispidas, tactu truces , ut tantum non vocem ipsius fingentis illas rationemque reddentis exaudire videamur, ne scilicet depascat avida quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta vestigia obterant, ne insidens ales infringat, iis muniendo aculeis telisque armando, remediis ut tuta ac salva sint. ita hoc quoque, quod in iis odimus, hominum causa excogitatum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
