Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 6

Violis honos proximus, earumque plura genera, purpureæ, luteæ, albæ, plantis omnes, ut olus, satæ. ex his vero, quæ sponte apricis et macris locis proveniunt, purpureæ latiore folio, statim ab radice exeunti, carnoso solæque Græco nomine a ceteris discernuntur, appellatæ ia et ab his ianthina vestis. e sativis maxima auctoritas luteis; genera autem Tusculana et quæ marina appellatur, folio aliquanto latiore, sed minus odorata; in totum vero sine odore minutoque folio Calatina, munus autumni, ceteræ veris. Proxima ei caltha est et concolori... amplitudine . vincit numero foliorum marinam quina non excedentem ; eadem odore superatur. est enim gravi caltha, non leviore quam scopam regiam appellant, quamquam folia eius olent, non flores. Baccar quoque radicis tantum odoratæ est, a quibusdam nardum rusticum appellatum. unguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos Aristophanes, priscæ comoediæ poeta, testis est; unde quidam errore falso barbaricam eam appellabant. odor est cinnamomo proximus. gracili solo nec umido provenit. simillimum ei combretum appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et procerius quam baccar. hæc sutilia tantum. eorum quoque error corrigendus est, qui baccar rusticum nardum appellavere. est enim alia herba sic cognominata, quam Græci asaron vocant, cuius speciem figuramque diximus in nardi generibus. quin immo asaron invenio vocitari, quoniam in coronas non addatur. Crocum silvestre optimum. serere in Italia minime expedit, ad scripula usque singula areis decoquentibus . seritur radicis bulbo. sativum latius maiusque et nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique nec fecundum etiam Cyrenis, ubi semper flores laudatissimi. prima nobilitas Cilicio et ibi in Coryco monte, dein Lycio e monte Olympo, mox Centuripino Siciliæ. aliqui Theræo secundum locum dedere. adulteratur nihil æque. probatio sinceri, si inposita manu crepitet veluti fragile; umidum enim, quod event adulteratione, sentit. altera probatio , si manu relata ad ora leniter faciem oculosque mordeat. est per se genus sativi blandissimum volgo, cum sit mediocre, dialeucon vocant. contra Cyrenaico vitium, quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. optimum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pessimum vero quod situm redolet. Mucianus auctor est, in Lycia anno septimo aut octavo transferri in locum subactum atque ita degenerans renovari. usus eius in coronis nusquam; herba enim est folio angusto pæne in capillamenti modum. sed vino mire congruit, præcipue dulci, tritum ad theatra replenda. floret vergiliarum occasu paucis diebus folioque florem expellit. viret bruma et colligitur ; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et illi radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri pereundoque melius provenit; ideo iuxta semitas ac fontes lætissimum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑