Plinius Maior, Naturalis Historia
Hortensiis omnibus fere singulæ radices, ut raphano, betæ, apio, malvæ, amplissima autem lapatho, ut quæ descendat ad tria cubita—silvestri minor —, et umida effossa quoque diu vivit. quibusdam tamen capillatæ , ut apio, malvæ, quibusdam surculosæ, ut ocimo, aliis carnosæ, ut betæ, ut magis etiamnum croco; aliquis ex cortice et came constant, ut raphano, rapis; quorundam geniculatæ sunt, ut graminis. quæ rectam non habent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut atriplex et blitum. scilla autem et bulbi et cepæ et alium non nisi in rectum radicantur. sponte nascentium quædam numerosiora sunt radice quam folio, ut spalax, perdic ium, crocum. florent confertim serpullum, habrotonum, napi, raphani, menta, ruta, et cetera quidem, cum coepere , deflorescunt, ocimum autem particulatim et ab imo incipit, qua de causa diutissime floret. hoc et in heliotropio herba evenit. flos aliis candidus, aliis luteus, aliis purpureus. folia cadunt a cacuminibus origano, inulæ et aliquando rutæ iniuria læsæ. maxime concava sunt cepæ, getio. Alium cepasque inter deos in iureiurando habet Ægyptus. cepæ genera apud Græcos Sarda, Samothracia, Alsidena, setania, schista, Ascalonia, ab oppido Iudææ nominata. omnibus etiam odor lacrimosus et præcipue Cypriis, minime Cnidiis. omnibus corpus totum pingui tunicarum cartilagine. e cunctis setania minima, excepta Tusculana, sed dulcis. schista autem et Ascalonia condiuntur . schistam hieme cum coma sua relincunt, vere folia detrahunt, et alia subnascuntur iisdem divisuris, unde et nomen. hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi iubent, ut in capita crescant potius quam in semen. Ascaloniarum propria natura. etenim velut steriles sunt ab radice, et ob id semine seri illas, non deponi iussere Græci, præterea serius circa ver, at cum germinent, transferri, ita crassescere et properare cum præteriti temporis pensitatione. festinandum autem in iis est, quoniam maturæ celeriter putrescunt. si deponantur, caulem emittunt et semen ipsæque evanescunt. est et colorum differentia ; in Isso enim et Sardibus candidissimæ proveniunt. sunt in honore et Creticæ, de quibus dubitant, an eædem sint quæ Ascaloniæ, quoniam satis capita crassescunt, depositis caulis et semen. distant sapore tantum dulci. apud nos duo prima genera: unum condimentariæ, quam illi getion, nostri pallacanam vocant, seritur mensibus Martio, Aprili, Maio, alterum capitatæ, quæ ab æquinoctio autumni vel a favonio. genera eius austeritatis ordine: Africana, Gallica, Tusculana, Ascalonia, Amiternina, optima autem quæ rotundissima. item rufa acrior quam candida, et sicca quam viridis, et cruda quam cocta sicut quam condita. seritur Amiternina frigidis et umidis locis, et sola alii modo capite, reliquæ semine proximaque æstate nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod increscit. sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, caput ipsum corrumpitur. ergo omnibus annis separatim semen cepæ causa seritur, separatim cepa seminis. servantur autem optimein paleis. getium pæne sine capite est, cervicis tantum longæ et ideo totum in fronde, sæpiusque resecatur, ut porrum. ideo et illud serunt, non deponunt. cetero cepas ter fosso seri iubent extirpatis radicibus herbarum, in iugera denas libras, intermisceri satureiam, quoniam melius proveniat, runcari præterea et sariri, si non sæpius, quater. Ascaloniam mense Februario serunt nostri. semen ceparum nigrescere incipiens, antequam inarescat, metunt. Et de porro in hac cognatione dici conveniat, præsertim cum sectivo auctoritatem nuper fecerit princeps Nero vocis gratia ex oleo statis mensum omnium diebus nihilque aliud ac ne pane quidem vescendo. seritur semine ab æquinoctio autumno, si sectivum facere libuit, densius. in eadem area secatur, donec deficiat, stercoraturque semper, si nutriatur in capita, antequam secetur. cum increvit, in aliam aream transfertur, summis foliis leviter recisis ante medullam et capitibus retractis tunicisve extremis. antiqui silice vel testa subiecta capita dilatabant—hoc item in bulbis —, nunc sarculo leviter convelluntur radices,ut delumbatæ alant neque distrahant. insigne quod, cum fimo lætoque solo gaudeat, rigua odit. et tamen proprietate quædam soli constant: laudatissimum Ægypto, mox Ostiæ atque Ariciæ. sectivi duo genera: herbaceum folio, incisuris eius evidentibus, quo utuntur medicamentarii, alterum genus flavidioris folii rotundiorisque , levioribus incisuris. fama est Melam equestris ordinis, reum ex procuratione a Tiberio principe accersitum, in summa desperatione suco porri ad trium denariorum argenteorum pondus hausto confestim expirasse sine cruciatu . ampliorem modum negant noxium esse. Alium ad multa ruris præcipue medicamenta prodesse creditur. tenuissimis et quæ spernantur universum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures nuclei fuere, hoc est asperius. tædium huic quoque halitu, ut cepis, nullum tamen coctis. generum differentia in tempore—præcox maturescit LX diebus—, tum in magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere Græci appellavere alium Cyprium, alii ἀντισκόροδον, præcipue Africæ celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam ulpicum et alium in piano seri vetant, castellatimque grumulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter grana digiti IIII interesse debent, simul atque tria folia eruperunt, sariri. grandescunt, quo sæpius sariuntur. maturescentium caules depressi in terrain obruuntur; ita cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia hæc iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in coitu. sine his Menander e Græcis auctor est alium edentibus, si radicem betæ in pruna tostam superederint, odorem extingui. sunt qui et alium et ulpicum inter Compitalia ac Saturnalia seri aptissime putent. alium et semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri crassitudinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio consummatur , pulchriusque tale existimant quidam. in semen exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut caput validius fiat. quod si diutius alium cepamque inveterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt; ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia. alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abundeque ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere alium cepamque extra terram quoque certum est et cauliculo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime putant. alium est et in arvis sponte nascens—alum vocant —, quod adversus improbitatem alitum depascentium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque quæ devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si paulum commorere, sopitæ. est et silvestre, quod ursinum vocant, odore simili, capite prætenui, foliis grandibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
