Plinius Maior, Naturalis Historia
<1> Modus hic probatur, ut neque fundus villam quærat neque villa fundum, non, ut fecere iuxta diversisin eadem ætate exemplis L. Lucullus et Q. Scævola, cum villa Scævolæ fructus non caperet, villam Luculli ager, quo in genere censoria castigatio erat minus arare quam verrere. nec hoc sine arte quadam est. novissimus villam in Misenensi posuit C. Marius VII cos., sed peritia castra metandi sic, ut conparatos ei ceteros etiam Sulla Felix cæcos fuisse diceret. <2> convenit neque iuxta paludes ponendam esse neque adverso amne, quamquam Homerus omnino e flumine semper antelucanas auras insalubres verissime tradidit. spectare in æstuosis locis septentriones debet, meridiem in frigidis, in temperatis exortum æquinoctialem. Agri ipsius bonitas quibus argumentis iudicanda sit, quamquam de terræ genere optimo disserentes abunde dixisse possumus videri, etiamnum tamen traditas notas subsignabimus Catonis maxime verbis: ebulum vel prunus silvestris vel rubus, bulbus minutus, trifolium , herba pratensis, quercus, silvestris pirus malusque frumentarii soli notæ, item nigra terra et cinerei coloris. omnis creta coquet, nisi permacra , sabulumque, nisi id etiam pertenue est, et multo campestribus magis quam clivosis respondent eadem. <3> Modum agri in primis servandum antiqui putavere , quippe ita censebant, satius esse minus serere et melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse video. verumque confitentibus latifundia perdidere Italiam, iam vero et provincias—sex domini semissem africæ possidebant , cum interfecit eos Nero princeps—, non fraudando magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio, qui numquam agrum mercatus est conterminum. agro empto domum vendendam inclementer atque non ex utilitate publici status Mago censuit, hoc exordio præcepta pandere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desideratam ab eo. <4> Dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, multaque de his Cato præcepit. nobis satis sit dixisse, quam proximum domino corde esse debere et tamen sibimet ipsi non videri. coli rura ab ergastulis pessumum est, ut quidquid agitur a desperantibus. temerarium Videatur unam vocem antiquorum posuisse, et fortassis incredibile , ni penitus æstimetur, nihil minus expedire, quam agrum optime colere. L. Tarius Rufus infima natalium humilitate consulatum militari industria meritus, antiquæ alias parsimoniæ, circiter |M???| HS liberalitate divi Augusti congestum usque ad detractationem heredis exhausit agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam. internicionem ergo famemque censemus? immo, Hercules, modum iudicem rerum omnium utilissimum. bene colere necessarium est, optime damnosum, præterquam subole sua colono aut pascendis alioqui colente. domino aliquas messes colligere non expedit, si conputetur inpendium operæ, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter colere, sicut in Sicilia tradunt, itaque decipi advenas. <1> Quonam igitur modo utilissime colentur agri? ex oraculo scilicet: malis bonis. Sed defendi æquum est abavos, qui præceptis suis prospexere vitæ. namque cum dicerent malis, intellegere voluere vilissimos, summumque providentiæ illorum fuit, ut quam minimum esset inpendii. præcipiebant enim ista, qui triumphales denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua postulabant, quorum heredia colenda suscipiebat res p., exercitusque ducebant senatu illis vilicante. inde illa reliqua oracule: nequam agricolam esse quisquis emeret quod præstare ei fundus posset; malum patrem familias quisquis interdiu faceret, quod noctu posset, nisi in tempestate cæli; peiorem qui profestis diebus ageret, quod feriatis deberet ; pessimum qui sereno die sub tecto potius operaretur quam in agro. <2> Nequeo mihi temperare , quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi morem fuisse qualiterque defendi soliti sint illi viri. C. Furius Cresimus e servitute liberatus, cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret veneficiis. quamobrem ab spurio albino curuliædile die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam suam validam atque, ut ait piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. postea dixit: Veneficia mea, Quirites, hæc Sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque et sudores . omnium sententiis absolutus itaque est. profecto opera, non inpensa, cultura constat, et ideo maiores fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt. <3> Reliqua præcepta reddentur suis locis, quæ propria generum singulorum erunt. interim communia, quæ succurrunt, non omittemus, et in primis catonis humanissimum utilissimumque: id agendum, ut diligant vicini. causas reddit ille, nos existimamus nulli esse dubias.—Inter prima idem cavet, ne familiæ male sit.— Nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterumQue suo quæque tempore facienda, et tertio præcepto prætermissa frustra revocari.—De terra cariosa execratio Catonis abunde indicata est, quamquam prædicere noncessantis.—Quidquid per asellum fieri potest, vilissime constat.—Filex biennio moritur, si frondem agere non patiaris. id efficacissime contingit germinantis ramis baCulo decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices. aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harundine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. similiter et harundinem exarari filice vomeri inposita præcipiunt .—Iuncosus ager verti pala debet aut in saxoso bidentibus. frutecta igni optime tolluntur. umidiorem agrum fossis concidi atque siccari utilissimum est, fossas autem cretosis locis apertas relinqui, in solutiore terra sæpibus firmari vel proclivibus ac supinis lateribus procumbere; quasdam obcæcari et in alias dirigi maiores patentioresque et, si sit occasio, silice vel glarea sterni, ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari et alio superintegi. silvæ extirpandæ rationem Democritus prodidit, lupini flore in suco cicutæ uno die macerato sparsisque radicibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
