Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 6

Fagi glans nucleis similis triangula cute includitur . folium tenue atque e levissimis, populo simile, celerrime flavescens et media parte plerumque gignens superne parvolam bacam viridem, cacumine aculeatam. fagum muribus gratissimum est, et ideo animalis eius una proventus, glires quoque saginat, expetitur et turdis. arborum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi. Glandem, quæ proprie intellegitur, ferunt robur, quercus, æsculus, cerrus, ilex, suber. continent hispido calyce per genera plus minusve complectente. folia præter ilicemn gravia, carnosa, procera, sinuosa lateribus, nec, cum cadunt, flavescentia, ut fagi, pro differentia generum breviora vel longiora. Ilicis duo genera. ex his in Italia folio non multum ab oleis distant milaces a quibusdam Græcis dictæ; in provinciis aquifoliæ sunt ilices. glans utriusque brevior et gracilior, quam Homerus aculon appellat eoque nomine a glande distinguit. masculas ilices negant ferre. Glans optima in quercu atque grandissima, mox æsculo. nam robori parva, cerro tristis, horrida, echinato calyce ceu castaneæ. sed et in querna alia dulcior, molliorque feminæ, mari spissior. maxime autem probantur latifoliæ ex argumento dictæ. distant inter se magnitudine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica robigine scabra, aliis protinus candidum corpus. probatur et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema lapidescit duritia, melior cui in cortice quam cui in corpore , utrumque non nisi mari. præterea aliis ovata, aliis rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candidiorve , qui præfertur. amaritudo in extremitatibus, mediæ dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differentiam habet. in ipsis vero arboribus quæ maximam fert hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior caudice, excelsissima autem ægilops, incultis arnica. Ab hac proxima latifoliæ proceritas, sed minus utilis ædificiis atque carboni: dolata vitiis obnoxia est, quamobrem solida utuntur; carbo in ærariorum tantum officinis compendio, quoniam desinente flatu protinus emoriens sæpius recoquitur, cetero plurimus scintillis. idem e novellis melior. acervi consertis taleis recentibus luto caminantur , accensa strue contis pungitur durescens calyx atque ita sudorem emittit. Pessima et carboni et materiæ haliphloeos dicta, cui crassissimus cortex atque caudex et plerumque cavus fungosusque. nec alia putrescit ex hoc genere, etiam cum vivit. quin et fulmine sæpissime icitur, quamvis altitudine non excellat. ideo ligno eius nec ad sacrificia uti fas habetur. eidem rara glans et, cum tulit, amara, quam præter sues nullum attingat animal, ac ne hæ quidem , si aliud pabulum habeant. hoc quoque inter reliqua neglectæ religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur. Glans fagea suem hilarem facit, carnem cocibilem ac levem et utilem stomacho; iligna suem angustam, nitidam, strigosam; ponderosam querna, diffusam, gravissima et ipsa glandium atque dulcissima. proximam huic cerream tradit Nigidius, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram. iligna temptari sues, nisi paulatim detur. hanc novissimam cadere. fungosam carnem fieri æsculo, robore, subere. Quæ glandem ferunt, omnes et gallam alternisque annis glandem, sed gallam hemeris optimam et coriis perficiendis aptissimam, similem huic latifolia, sed leviorem multoque minus probatam. fert et nigram—duo enim genera sunt—; hæc tinguendis lanis utilior.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑