Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 15, cap. 6

condi olivas optime orchites et posias, vel virides in muria vel fractas in lentisco. oleum quam acerbissima oliva optimum fieri. cetero quam primum e terra colligendam, si inquinata sit, lavandam; siccari triduo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam; 5 hanc et sale aspergi. oleum in tabulato minui deteriusque fieri, item in amurca et fracibus — hæ sunt carnes et inde fæces —; quare sæpius die capulandum, præterea concha et in plumbeas cortinas; ære vitiari. ferventibus omnia ea fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis, ideo nec ligna ibi cædi oportere — qua de causa e nucleis ipsarum ignis aptissimus —; ex cortinis in labra fundendum, ut fraces et amurca linquantur. ob id crebrius vasa mutanda , fiscinas spongia tergendas, ut quam maxime pura sinceritas constet. postea inventum ut lavarentur utique ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidæ — ita enim amurca exprimitur —, mox trapetis fractæ premerentur iterum. premi plus quam centenos modios non probant : factus vocatur; quod vero post molam primum expressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis hominibus nocte et die premi iustum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑