Plinius Maior, Naturalis Historia
Genera autem vini alia aliis gratiora esse quis dubitet aut non ex eodem lacu aliud præstantius altero germanitatem præcedere sive testa sive fortuito eventu? quam ob rem de principatu se quisque iudicem statuet. lulia Augusta LXXXVI annos vitæ Pucino vino rettulit acceptos , non alio usa . gignitur in sinu Hadriatici maris non procul Timavo fonte saxoso colle, maritimo adflatu paucas coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis indicatur. hoc esse crediderim quod Græci celebrantes miris laudibus Prætetianum appellaverint ex Hadriatico sinu. Divus Augustus Setinum prætulit cunctis et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva. nascitur supra Forum Appi. antea Cæcubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia , magis tamen fessa Neronis, quam a Baiano lacu Ostiam usque navigabilem incohaverat . Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime Faustiniano ; cura culturaque id collegerat . exolescit hæc quoque copiæ potius quam bonitati studentium. Falernus ager a ponte Campano ???æva petentibus Vrbanam coloniam Sullanam nuper Capuæ contributam incipit, Faustinianus circiter IIII milia passuum a vico Cædicio, qui vicus a Sinuessa VI M passuum abest. nec ulli nunc vino maior auctoritas. solo vinorurm flamma accenditur. tria eius genera : austerum, dulce, lenue. quidam ita distingunt, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum. non omittendum autem nulli eorum quæ celebrentur iucundum saporem uvæ esse. At tertiam palmam varie venere Albana urbi vicina, prædulcia ac rara in austero, item Surrentina in vineis tantum nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. Tiberius Cæsar dicebat consensisse medicos ut nobilitatem Surrentino darent; alioqui esse generosum acetum; C. Cæsar, qui successit illi, nobilem vappam. certant Massica atque a monte Gauro Puteolos Baiasque prospectantia. nam Falerno contermina Statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse , suos rerum proventus occasusque. iuncta iis præponi solebant Calena et quæ in vineis arbustisque nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, Privernatia . nam quod Signiæ nascitur, austeritate nimia continendæ utile alvo, inter medicamina numeratur. Quartum curriculum publicis epulis optinuere a Divo Iulio — is enim primus auctoritatem iis dedit , ut epistulis eius apparet — Mamertina circa Messanam in Sicilia genita; ex iis Potulana , ab auctore dicta illo cognomine, proxima Italiæ laudantur præcipue. est in eadem Sicilia et Taurom enitanis honos lagonis pro Mamertino plerumque subditis. Ex reliquis autem a supero maria Prætutia atque Ancone nascentia, et quæ a palma una forte enata palmensia appellavere, in mediterraneo vero Cæsenatia ac Mæcenatiana , in Veroniensi item Rætica , Falernis tantum postlata a Vergilio, mox ab intimo sinu maris Hadriana, ab infero autem Latiniensia, Graviscana , Statoniensia . Etruriæ Luna palmam habet, Liguriæ Genua, inter Pyrenæum Alpesque Massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius gignit, quod vocat sucosum. Bæterrarum intra Gallias consistit auctoritas. de reliquis in Narbonensi genitis adseverare non est, quoniam officinam eius rei fecere tinguentes fumo, utinamque non et herbis ac medicaminibus noxiis! quippe etiam aloe mercator saporem coloremque adulterat. Verum et longinquiona Italiæ ab Ausonio mari non carent gloria, Tarentina et ServLtia et Consentiæ genita et Tempsæ, Calabriæ Lucanaque anecedentibus Thurinis. omnium vero eorum maxime inlustrata Messalæ Potiti salute Lagarina, non procul Grumento aascentia. Campania nuper excitavit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad quartum a Neapoli lapidem Trebellicis, iuxta Capuam Caulinis et in suo agro Trebulanis, alioqui semper inter plebeia et Trifolinis gloriata. nam Pompeianis summum decem annorum incrementum est, nihil senecta conferente. dolore etiam capitum in sextam horam diei sequentis infesta deprehenduntur . quibus exemplis, nisi fallor, manifestum est patriam terramque referre, non uvam, et supervacuam generum consectationem in numerum, cum eadem vitis aliud aliis in locis polleat . Hispaniarum Læetana copia nobilitantur , elegantia vero Tarraconensia atque Lauronensia et Baliarica ex insulis conferuntur Italiæ primis. nec ignoro multa prætermissa plerosque existimaturos, quando suum cuique placet et, quocumque eatur, fabula eadem reperitur, Divi Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis censuram vini in epulas eius facientem dixisse hospiti de indigena vino, novum quidem sibi gustum esse eum atque non ex nobilibus, sed Cæsarem non aliud poturum, nec negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus ævi iudicaverit hæc sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
