Plinius Maior, Naturalis Historia
Arcus vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis inmissum cavæ nubi repulsa acie in solem refringi; eolorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi XXX luna posse fieri. fiunt autem hieme maxime ab æquinoctio autumnali die decrescente. quo rursus crescente ab æquinoctio verno non exsistunt, nec circa solstitium longissimis diebus, bruma vero [id est brevissimis ] frequenter, iidem sublimes humili sole humilesque sublimi, et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi, meridie exiles, verum ambitus maioris. æstate autem per meridiem non cernuntur, post autumni æquinoctium quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo. Cetera eiusdem naturæ non multis dubia esse video:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
