Plinius Maior, Naturalis Historia
Celebrant Græci Anaxagoran Clazomenium Olympiadis LXXVIII secundo anno prædixisse cælestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e sole, idque factum interdiu in Thraciæ parte ad Ægos flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod si quis prædictum credat, simul fateatur necesse est, maioris miraculi divinitatem Anaxagoræ fuisse solvique rerum naturæ intellectum et confundi omnia, si aut ipse sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur. decidere tamen crebro non erit dubium. in Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem in media terrarum casurum idem Anaxagoras prædixisse narretur. colitur et Cassandriæ, quæ Potidæaquondam vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
