Plinius Maior, Naturalis Historia
Columbæ proprio ritu osculantur ante coitum. pariunt fere bina ova, ita natura moderante, ut aliis crebrior sit fetus , aliis numerosior. palumbis et turtur plurimum terna nec plus quam bis vere pariunt, atque ita , si prior fetus corruptus est et ut, quamvis III pepererint, numquam plus II educant . tertium inritum est; urinum vocant. palumbis incubat femina post meridiana in matutinum, cetero mas. columbæ marem semper et feminam pariunt, priorem marem, postridie feminam. incubant in eo genere ambo, interdiu mas, noctu femina. excludunt XX die, pariunt a coitu V. æstate quidem interdum binis mensibus terna educunt paria, namque XVIII die excludunt statimque concipiunt ; quare inter pullos sæpe ova inveniuntur, et alii provolant, alii erumpunt. ipsi deinde pulli quinquemenstres fetificant. et ipsæ autem inter se, si mas non sit, feminæ æque saliunt pariuntque ova inrita, ex quibus nihil gignitur, quæ hypenemia Græci vocant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
