Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 9, cap. 57

Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudæ motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare; capita eorum esse ranæ marinæ similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus. circa Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante. circa eandem Heracleam eodemque Lyco amne decedente ovis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, quo fieri non indigos umoris, propter quod et anguillas diutius vivere exemptas aquis, ova autem in sicco maturari ut testudinum. eadem in Ponti regione adprehendi glacie piscium maxime gobiones non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes . et in his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio. idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in iis locis, in quibus nullæ restagnent aquæ, miraturque et ipse gigni sine coitu: umoris quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur , ceu vero in ullis reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe minus admirabilemtalparum facit vitam, subterranei animalis , nisi forte vermium terrenorum et his piscibus natura inest.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑