Plinius Maior, Naturalis Historia
Coclearum vivaria instituit Fulvius Lippinus in Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albæ, quæ in Reatino agro nascuntur, separatim Illyricæ, quibus magnitudo præcipua, Africanæ, quibus fecunditas, Solitanæ, quibus nobilitas. quin et saginam earum commentus est sapa et farre aliisque generibus, ut cocleæ quoque altiles ganeam implerent: cuius artis gloria in eam magnitudinem perductas, ut LXXX quadrantes caperent singularum calices, auctor est M. Varro.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
