Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 7, cap. 55

Post sepulturam vanæ manium ambages. omnibus a supremo die eadem quæ ante primum, nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animæ quam ante natalem . eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias inmortalitatem animæ, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem. quod autem corpus animæ per se? quæ materia? ubi cogitatio illi? quo modo visus, auditus aut qui tangit? quis usus exiis aut quod sine iis bonum? quæ deinde sedes quantave multitude tot sæculis animarum velut umbrarum? puerilium ista delenimentorum avidæque numquam desinere mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis corporibus hominum ac revivescendi promisso Democriti vanitas, qui non revixit ipse. quæ, malum, ista dementia est iterari vitam morte? quæve genitis quies umquam, si in sublimi sensus animæ manet, inter inferos umbræ? perdit profecto ista dulcedo credulitasque præcipuum naturæ bonum, mortem, ac duplicat obituri dolorem etiam post futuri æstimatione. etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse? at quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento !

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑