Plinius Maior, Naturalis Historia
Quin et ab homine perficiuntur. Iulia Augusta prima sua iuventa Tib . Cæsare ex Nerone gravida, cum parere virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari augurio, ovum in sinu fovendo atque, cum deponendum haberet , nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur tepor; nec falso augurata proditur. nuper inde fortassis inventum, ut ova calido in loco inposita paleis igne modico foverentur homine versante, pariterque et stato die illinc erumperet fetus. traditur quædam ars gallinarii cuiusdam dicentis, quod ex quaque esset . narrantur et mortua gallina mariti earum visi succedentes in vicem et reliqua fetæ more facientes abstinentesque se cantu. super omnia est anatum ovis subditis atque exclusis admiratio prima non plane agnoscentis fetum, mox incerti singultus sollicite convocantis, postremo lamenta circa piscinæ stagna mergentibus se pullis natura duce.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
