Plinius Maior, Naturalis Historia
Simiarum quoque genera plura. hominis figuræ proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces visu distinguere ; lunam cavam triste esse quibus in eo genere cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum siderum et ceteræ pavent quadripedes. simiarum generi præcipua erga fetum adfectio. gestant catulos quæ mansuefactæ intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent , gratulationem intellegentibus similes , itaque 5 magna ex parte conplectendo necant . efferatior cynocephalis natura sicut satyris . callitriches toto pæne aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. hoc animal negatur vivere in alio quam Æthiopiæ quo gignitur cælo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
