Plinius Maior, Naturalis Historia
augescunt corpora dulcibus atque pinguibus et potu, minuuntur siccis et aridis fridigisque ac siti. quædam animalia et pecudes quoque in Africa quarto die bibunt. homini non utique septimo letalis inedia; durasse et ultra undecimum plerosque certum est. morbus esuriendi semper inexplebili aviditate uni animalium homini. Quædam rursus exiguo gustu famem ac sitim sedant conservantque vires, ut butyrum, hippace, glycyrrhiza. perniciosissimum autem et in omni quidem vita quod nimium , præcipue tamen corpori, minuique quod gravet quolibet modo utilius. Verum ad reliqua naturæ transeamus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
