Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 10, cap. 54

Ova incubari intra decem dies edita utilissimum ; vetera aut recentiora infecunda. subici inpari numero debent. quarto die post quam coepere incubari , si contra lumen cacumine ovorum adprehenso ima manu purus et unius modi perluceat color, sterilia existimantur esse proque iis alia substituenda. et in aqua est experimentum: inane fluitat, itaque sidentia. hoc est plena, subici volunt. concuti vero experimento vetant, quoniam non gignant confusis vitalibus venis. incubationi datur initium post novam lunam , quia prius inchoata non proveniant. celerius excluduntur calidis diebus; ideo æstate undevicensimo educent fetum, hieme XXV. si incubitu tonuit, ova pereunt; et accipitris audita voce vitiantur. remedium contra tonitrus clavus ferreus sub stramine ovorum positus aut terra ex aratro . quædam autem et citra incubitum sponte naturæ gignunt , ut in Ægypti fimetis . scitum de quodam potore reperitur Syracusis tam diu potare solitum, donec cooperta terra fetum ederent ova.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑