Plinius Maior, Naturalis Historia
In nullo genere æque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos, ad homines quoque, ut C. Antonium Ciceronis in consulate collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum etiam silvestrium tot genera prædicta sint. capræ tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt capræ , sunt rupicapræ, sunt ibices pernicitatis mirandæ, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis. in hæc se librat , ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quærens , atque recussu pernicius quo libuit exultat . sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso. sunt et dammæ et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, hæc transmarini situs mittunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
