Plinius Maior, Naturalis Historia
In primis autem miraculo sunt summaque frequentia mortes repentinæ — hoc est summa vitæ felicitas —, quas esse naturales docebimus . plurimas prodidit Verrius, nos cum dilectu modum servabimus. gaudio obiere præter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dionysius Siciliæ tyrannus, uterque accepto tragicæ victoriæ nuntio, mater illa Cannensi filio incolume viso contra nuntium falsum; pudore Diodorus sapientiæ dialecticæ professor, lusoria quæstione non protinus ab interrogatione Stilponis dissoluta. nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur matutino, duo Cæsares, prætor et prætura perfunctus dictatoris Cæsaris pater—hic Pisis exanimatus est , ille Romæ —, Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie kal. Ian ., in cuius locum C. Rebilus paucissimarum horarum consulatum petiit , item C. Volcatius Gurges senator, omnes adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent, Q. Æmilius Lepidus iam egrediens incusso pollice limini cubiculi , C. Aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso pede in comitio. legatus quoque, qui Rhodiorum causam in senatu magna cum admiratione oraverat , in limine curiæ protinus expiravit progredi volens, Cn. BæbiusTamphilus , prætura et ipse functus, cum a puero quæsisset horas, Aulus Pompeius in Capitolio, cum deos salutasset, M'. uventius Thalna consul, cum sacrificaret , C. Servilius Pansa, cum staret in foro ad tabernam hora diei secunda in P. fratrem innixus, Bæbius iudex, dum vadimonium differri iubet, M. Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro. nec non et proximo anno, dum consular viro in aurem dicit, eques Romanus ante Apollinem eboreum qui est in foro Augusti, super omnes C. lulius medicus, dum inunguit, specillum per oculum trahens, A. Manlius Torquatus consularis, cum in cena placentam adpeteret, L. Tuccius medicus Valla, dum mulsi potionem haurit, Appius Saufeius, e balineo reversus cum mulsum bibisset ovumque sorberet, P. Quintius Scapula, cum apud Aquilium Gallum cenaret, Decimus Saufeius scriba, cum domi suæ pranderet. Cornelius Gallus prætorius et T. Hetereius eques Romanus in venere obiere et, quos nostra adnotavit ætas, duo equestris ordinis in eodem pantomimo Mystico , tum forma præcellente. operosissima tamen securitas mortis in M. Ofilio Hilaro ab antiquis traditur. comoediarum histrio is, cum populo admodum placuisset natali die suo conviviumque haberet, edita cena calidam potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei acceptam intuens coronam ecapite suo in eam transtulit, tali habitu rigens nullo sentiente, done adcubantium proximus tepescere potionem admoneret. Hæc felicia exempla, at contra miseriarum innumera: L. Domitius clarissimæ gentis apud Massiliam victus, Corfinii captus ab eodem Cæsare, veneno poto propter tædium vitæ, postquam biberat, omni opere ut viveret adnisus est. invenitur in actis, Felice russei auriga elato, in rogum eius unum e faventibus iecisse se , frivolum dictu, ne hoc gloriæ artificis daretur, adversis studiis copia odorum corruptum criminantibus. cum ante non multo M. Lepidus nobilissimæ stirpis, quem diverti anxietate diximus mortuum, flam- mæ vi e rogo eiectus recondi propter ardorem non potuisset , iuxta sarmentis aliis nudus crematus est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
