Plinius Maior, Naturalis Historia
Animæ leonis virus grave, ursi pestilens. contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt adflata. e reliquis homini tantum infici natura voluit pluribus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio. dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue, exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique hæc trahebatur e cælo: huius quoque tamen reperta poena est, ut neque id ipsum, quo vivitur, in vita iuvaret. Parthorum populis hæc præcipue et a iuventa propter indiscretos cibos, namque et vino fætent ora nimio; sed sibi proceres medentur grano Assyrii mali, cuius et suavitas præcipua, in esculenta addito. Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit. diximus hominum genera qui venena serpentium suctu corporibus eximerent. quin et subus serpentes in pabulo sunt, et aliis venenum est. quæ insecta appellavimus, omnia olei aspersu necantur, vultures unguenti—qui fugat alios appetunt odorem —, scarabæi rosa. quasdam serpentes scorpio occidit. Scythæ sagittas tingunt viperina sanie et humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico adfert levi tactu. Quæ animalium pascerentur veneno diximus. quædam, innocua alioqui, venenatis pasta noxia fiunt et ipsa. apros in Pamphylia et Ciliciæ montuosis salamandra ab iis devorata qui edere, moriuntur: neque enim est intellectus ullus in odore vel sapore; et aqua vinumque interemit salamandra ibi inmortua vel si omnino biberit unde potetur, item rana quam rubetam vocant. tantum insidiarum est vitæ! vespæ serpente avide vescuntur, quo alimento mortiferos ictus faciunt. adeoque magna differentia est victus, ut in tractu pisce viventium Theophrastus prodat boves quoque pisce vesci, sed non nisi vivente. Homini cibus utilissimus simplex, acervatio saporum pestifera et condimento perniciosior. difficulter autem perficiuntur omnia in cibis acria, aspera, inconsueta, varia, nimia et avide hausta, et æstate quam hieme difficilius et in senecta quam in iuventa. vomitiones homini ad hæc in remedium excogitatæ frigidiora corpora faciunt, inimicæ oculis maxime ac dentibus. Somno concoquere corpulentiæ quam firmitati utilius; ideo athletas ambulatione malunt cibos perficere. pervigilio quidem præcipue vincuntur cibi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
