Plinius Maior, Naturalis Historia
Quædam omni tempore coeunt, ut gallinæ, et pariunt , præterquam duobus mensibus hiemis brumalibus. ex iis iuvencæ plura quam veteres, sed minora, et in eodem fetu prima ac novissima. est autem tanta fecunditas, ut aliquæ et sexagena pariant, aliquæ cotidie, aliquæ bis die, aliquæ in tantum, ut effetæ moriantur. Hadrianis laus maxima. columbæ deciens anno pariunt, quædam et undeciens , in Ægypto vero etiam brumali mense. hirundines et merulæ et palumbi et turtures bis anno pariunt, ceteræ aves fere semel. turdi, in cacuminibus arborum luto nidificantes pæne contextim, in secessu generant. a coitu X diebus ova maturescunt in utero, vexatis autem gallinæ et columbæ pinna evulsa aliave simili iniuria diutius . Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni corpore id gigni opinantes: in ovo certe gutta ea salit palpitatque . ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur. cibus eius in luteo est. omnibus intus caput maius toto corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo candor in medium vertitur, luteum circumfunditur. vicensimo die si moveatur ovum, iam viventis intra putamen vox auditur. ab eodem tempore plumescit , ita positus, ut caput supra dextrum pedem habeat, dextram vero alam supra caput. vitellus paulatim deficit. aves omnes in pedes nascuntur , contra quam reliqua animalia. quædam gallinæ omnia gemina ova pariunt et geminos interdum excludunt, ut Cornelius Celsus auctor est, alterum maiorem; aliqui negant omnino geminos excludi. plus vicena quina incubanda subici vetant. parere a bruma incipiunt. optima fetura ante vernum æquinoctium. post solstitium nata non implent magnitudinem iustam tantoque minus, quanto serius provenere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
