Plinius Maior, Naturalis Historia
Membra animalibus adgnata inutilia sunt, sicut sextus homini semper digitus. placuit in Ægypto nutrire portentum, binis et in aversa capitis parte oculis hominem, sed iis non cernentem. Miror equidem Aristotelem non modo credidisse præscita vitæ esse aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. quæ quamquam vana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie quærat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non sprevit. igitur vitæ brevis signa ponit raros dentes, prælongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras nec perpetuas. contra longæ esse vitæ incurvos umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. nec universa hæc, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis, quos verbis eius subiciam: Fronsquibus est magna subesse significat; quibus parva, mobilem; quibus rotunda, iracundum, velut hoc vestigio tumoris apparente. supercilia quibus porriguntur in rectum, molles significant; quibus iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta tempora inflexa, derisores; quibus in totum demissa , malivolos et invidos. oculi quibus utrimque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiæ notam præbent: candida pars extenta notam inpudentiæ habet; qui identidem operiri solent, inconstantiæ . oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiæ nota est. hactenus Trogus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
